Si e tabula a Benedicta picta (MCMXIX –MCMXXIV) Scaphae motoriae velocitas inscripta incipere volumus…

E charta Michaelae Carpi Rosa Elisa Giangoia vertit

Nomen libello dare, ardentes et vitales esse, artissime artem et vitam coniungere et maxime omnes artes aestimare (etiam artem coquinariam), creandi ratio consentiens et mutua, in multis regionibus pervulgari et magna mulierum frequentia, sunt solum nonnullae virtutes quae illum nostrum gregem cui nomen BombaCarta est cum illo grege qui Futurismus dicitur deligant. Primis edendi Libellum Futurismi saeculariis celebrantibus (a.d.X Kalendas Martias MCMIX) nos quoque laudem et honorem iis hominibus qui non solum gregem sed veram scholam fecerunt reddere volumus.

“Futurismus motus est, motus vita est”, ut scribebat ille pictor cui nomen Severini fuit confutans reprehensiones “antiquo, invicto omnium odio rebus novis et audaciae plenis” ortae, in libro suo qui Omnis pictoris vita inscribirur
Artifex cui maxime proximi sumus est qui “est in vita cum omnibus animi motibus” cum quibus omnes suas creandi quaestiones expedire vult, ut dicit illa Benedicta nostra in libro qui Sentiendi futurista  vis inscribitur (MCMXXVII); “[…] cui tales novae vires sunt ut contra omnium rerum naturam incorruptus expergiscitur […]. Qui solus est, sensibus suis vi numerisque auctis” ad vita tota, natura tota, omnibus vivis viribus quae circa eum sunt fruendum.
Extra se ipsum missus, artifex futurista contra ipsius qui scribit imperium in litteris pugnat, ille ego “admodum biblioteca et pinacotheca corruptus, argumentandi arte et sapientia maxima vexatus, [qui] iam neminem delectare potest ut ille Philippus Thomas Marinetti in suo Futurismi ad artem litterarum pertinente libello (MCMX) dicit.  “Materia ab artifice negligente, frigido, sui ipsius cura et sollecitudine nimia affecto, opinionis de sapientia fictis atque vanis et assuduis humanis curis pleno semper considerata est” (ibidem)
Ego novus est ille qui mentis et animi acie nulloque interveniente iter pergit: “Numeros motusque vivos quos in artis opus tansfert corripit. Pulchram nudam animi motus vel velocitatis lineam sub sanguinis concretionem vel summas mortuas cutes non tegit”, scribit illa Benedica nostra, ferens ad exemplum illam tabulam pictam quam ad nostrum coetum Officina appellatum delegimus.” In tabula mea quae Scaphae motoriae velocitas inscribitur solum varium ornamentum scaphae motoriae velocitate in glaucam maris solis meridiani fulgore illustrati pulpam insculptum pinxit”. Qua est tabula, re autem vera simplex, in qua insunt machinalis pars, velocitatis in undas sensus insculptus, naturae contemplatio et cognitio, cura clariorum colorum transitibus, artificis creatoris fuga: spectatoribus provocatio, cui sententiam boemae artificis cui nomen est Ruzena Zatkova coevam adducere possumus quae dicit: “ Nostra nova ars, vetustis sententiis, spectatoribus quietem non praebet, sed ab eo motum postulat, eius sentiendi et creandi facultatem percutiens et quatens. Oportet idem ingenium et artifici et specatatori sit.”.
Fine modulo

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *