Contaminatae litterae

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit.

2006-12-n19-letteraturaLiber qui ut capsula ad imagines se moventes videndas apta legitur et ut Romanica fabula aspicitur“: quae verba impressa in tegumenti retro Romanicae fabulae ab illo autore cui nomen Gabriele Romagnoli est compositae et Ad tempu ad caelum inscriptae sunt. Quod dictum mutuatur modum proprium contingenti et aestimandi opus singolari artificio factum, cum imaginibus se moventibus coniunctum, quod nunc video appellamus. Videndi modus capsulam ad imagines se moventes aspiciendas aptam in Romanicam fabulam legendam mittitur.

Ceterum Romanicae fabulae inscrptio Italice reddit verba Britannica Late for the sky quibus ille auctor Jackson Brown discum suum sonantem inscripsit. Pauci non sunt auctores qui dicunt se televisione accensa imagines praebente sed tacita vel ante capsulam cum imaginibus se moventibus sed mutis componere. Animo fingere possumus, exempli gratia, illum J. Kerouac et nonnullos alios auctores litterarum series ut sonorum pulsantes, dum radium musicam diffundit.
Crebro animadvertimus actorum gregis duces saepe ortum sumere e litterarum operibus quae etiam in pelliculas motus signantes libenter transponunt. Igitur commode concludere possumus inter litterarum opera, radium, televisionem et pelliculas motus signantes varios et implicates usus esse. Ex quibus paucis signis cognitionem, nunc semper necessariorem et iucundiorem aperire possumus: litterarum radio pelliculis et televisione quae in vicem ipsae contaminant contaminatarum locus.
Litterae et media praeteriti saeculo inter se tam se intexerunt ut contaminationes mutuas gignerent. Quos nexus si intellegimus in inter homines communicationibus significationes sudsequentes superiores in se sine intermissione non sumpsisse cognoscimus: e verbis in praesentia dictis usque ad communicationes per imagines et sonos longe traslatos. Ut ait ille W.J.Ong, complures novum modum antiquum communicando delere putanta. Nunc libros mortuos esse radio et televisione substitutos dicitur. Quod igitur quisquis putat errat. Ita non est, contra novus commnunicandi modus veterum quod mutat confirmat. Quem Ong si sequi volumus, media nunc semper ingravescentiora maxima momenta ad litteras habere asserere possumus. Qui putaret libros dicendo communicando creandoque loco cessuros esse, erraret: quod verba scruta dicunt imaginibus dici non potest neque imagines verborum locum tenere possunt. Erraret quoque qui omnia immutata esse posse putaret. Usque ad praeteritum saeculum liber maximus et optimus cognoscendi et narrandi modus erat. Quod desiderium saeculo xx libri semper copiosiores expleverunt, sed etiam radio, pellicula et televisivo (ne computatrum quo nunc omnia verba legere omnes sonos audire et omnibus imaginibus frui etiam sistema interretiale mondiale possumus nominemus). Media legendi et scribendi modos mutaverunt, nova litterarum genera creaverunt (fabulas radio transmissas, fabulas ad imagines televisione fingendas) et animo fingere moverunt et interdum ipsas creandi peritiam et rationem renovaverunt.

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *