Aperire

Ex Antonii Spadari cartha Rosa Elisa Giangoia vertit

Libro della vitaHodie mane, e somno sensim excitatus et quasi in cogitatione defixus, lente balnei forem aperui. Aquae in vultu et in corpore primus vere sensus qui nos cum mundo contingit est, quod calor differentiam cum cute sensibus subiectam fert. Aqua forsitan prima nos cum mundo differentia contingere facit. Postea fenestram aperui. Lux iam in cubiculum meum inerat, iam foras spectaveram. Iam caelum serenum esse videram, sed fenestra patefacta aerem sensibus meis percepi. Aer tibi quae extra fenestram vides ficta non esse, ut in spectaculo Truman Show inscripto, sed vera persuadet. Nam non oculos solos tangit, sed te ipsum et in pulmones tuos init. Etiam caloris inter te extraque differentiam, inter cubiculum tuum et exteriora animadvertis. Postea breviarium meum aperui, meum precum librum. Librum aperire mirum facere est. Breviario meo MCM paginae sunt. Parvus later e charta india cum marginibus viridi colore nitido. Liber nova res est: res compacta est, in se ipsa clausa, sed quae aperiri potest neque frangitur ut poculum neque deformatur ut panis. Quod vere inusitatum est. In breviario psalmi et verba antiquissima sunt. Quod evolvere ut paginam delectam invenirem fuit ut plura annorum milia transire.
Orbem terrarum, rerum memoriam evolvere animadverti. Mille homines inn breviario meo vivunt. Qui mundus mihi qui Deum esse credo linguam novam, id est cum Deo colloquium, aperuit, linguam quae praesens quod ceteri contra absens animadvertunt facit.
Postea cubiculi mei forem aperui. Iter consuetum ad ientaculum sumendum faciens mundum solitum ut antea vidi: aedis fauces, fenestras, scalas. Sed hodie pro esterno die omnia mutata erant. Sol figuras diversas pro illis heri vespere tenuibus lucibus electricis descriptis fecerat. Sic cotidie me ad mundum pando. Et sic aliis occurro et primum os meum ad salutem dicendam aperire et etiam hodie “salve” cui occurro dicere possum.
Multi artem apud se ipsos consistere esse putant, gestum interiorem qui nos summatim colligit et nos ad vivendum “in cubicolo toto nostro” inducit, quare artifex esset qui secum meditatur et verbis ad se ipsum exprimendum utitur.
E me itane esset semper quaesivi, id est utrum ars gestus interior an contra, ut ita dicam, “exterior”, vivendi modus esset. Verba sunt ut pedes qui nos introducunt vel ut manus quae gestu simili dexteram cum aliquo iungendo aperiunt. Ita est, ego contra artificem esse verbis coloribus notis uti ut manu quae fores fenestras libros aperit valeat puto.

Lascia un commento a questo articolo
  1. Paolo Pegoraro ha detto:

    Ehi, questo sì che è latino mistico! Pura poesia, da leggere ad alta voce!

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *