Solem arripere

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

Quomodo solem arripere possumus? Ad solem sumendum nos eius radiis obiectamus et plane inertes manemus. As solem sumendum nos sternimus, nos laxamus, aliquid expectamus, quamvis vere nihil expectare sciamus. Remissionis est status cui definitus finis est, quem autem nullo digito moto comprehendere possumus: se opportuno loco ponere sufficit et forsitan se perspicillis et unguentis ab nimiis radiis difendere. Tam nimium solem sumere possumus ut perniciosus sit, etiamsi nos statim hoc non sentimus. Legere vel musica audire possumus dum solem sumimus, sed hoc se radiis non interponit, qua re inertia nostra immutata manet. Cuius rei enim interdum nos taedet praesertim si tam integram expectationem, veris intentionibus et finibus cum quibus interagere possumus carentem non ferimus.

Qua in re sermo ad terminum qui contradictionem attingit pervenit. Vere est sol qui nos capit nec contra, sed cum ipse nos capit eum intelligendo suos exitus in cute nostra sumimus.
Quod sole sumendo experimur simile est legendi usu et operibus arte factis frui. Cum exitibus fruimur, Romanicae fabulae nodo vel tabulae pictae pulchritudine vel pelliculae rebus capti, tunc nos illud opus arte factum sumimus; tunc cum ita tacti sumus exitibus usque ad – dicere possemus – colorem mutandum, ut totum nostrum esse dicere possimus. Sed illud est solum initium itineris quod altissime agit, ut ultraviolaceii radii.

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *