Navigare

 Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

Quomodo scire ubi sim possum? Ad quod sciendum olim mihi circumspicere necesse erat, inspicere locum in caelo positum ultra quem videre non poteram. Ad locum petitum consequendum antea me ad praestitutam orbis partem vertere necesse erat. Intellegere ubi essem significabat me comparare cum caelo quod eodem tempore aspectus incrementum, sed etiam insuperabilis limes, nisi motu: magis procedis magis caelum patet… . Igitur ad sciendum ubi essemus, necesse erat circumspicere.
Nunc, quod nobis nova instrumenta electronica sunt, ubi simus intelligendi sensus mutaturus est: ad videndum ubi simus nos ipsos ut puncta in geographica tabula factos spectamus. Punctum spectans, dicere possum: “Ego hic sum”. Cetera, omnia quae circa me sunt in mappa meis motibus mutatur et movetur. Si ego me moveo omnia in instrumenti electronici mappa movetur. Caelum iam limes non est. Contra: in mappa iam non est.


Sed ecce: semper cum me moveo (pedibus, autocineto, motoria bicyclula, etc…), si in strumento electronico utor, meum iter sponte navigatio fit. Quid igitur discernit navigationem ab aliis motibus, ut via vel iter…? Idem aut non sunt? Nescio.
Vocabulum “navigatio” , ut verbum ipsum significat, est proprium navi cui crura vel rotae desunt: in aquis prolabitur et magna est inertia sua. Navis guberdanda est in cursu suo, ad metam suam consequendam movet fere omnino neglegens omnia quae intra vel in itinere sunt. Etiam quod saepe, nisi oblectamento navigamus, intra fere nihil est. Autocineto peragranti consideranda sunt itinera, magna viatorum frequentia, regiones proximae signa ei significantes sunt et ita homines qui viam transeunt. Igitur consistere vel iter celerrime mutare potest. Contra navem gubernanti caelum attente considerandum est superandi causa ad metam consequendam etiam quod, ad iter mutandum, ei tempus necessarium est. Qua de causa igitur attentior ad navigandi instrumenta, in primis exempli gratia ad illud quod radar dicitur, vel ad geographicas tabulas quam ad regiones quae circum sunt.
Potest etiam progredi si nihil nebula videt. “Veterator” igitur non est simpliciter vir qui multa vidit vel multas experientia fecit, sed est vir qui gubernare vitam suam didicit, id est caelum agnoscere et unde vitam suam dirigendam sit intellegere.

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *