Luctari

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

Mihi me quietum pacatumque esse semper dixerunt. Nescio utrum ita sit an non, sed quod cum mihi dicunt reminiscor illius diei qua, gymnasii alumnus, condiscipulus meus me sine mora deridebat. Difficillime me more solito agebam: animus meus timidus me contrariorem esse vetabat. Quo loco exire, quod antea semper evenerat, sed tunc ita non fuit, conatus sum. Nescio quod accidit, sed me repente ei pugnum naso ictum quod eum stravit incussisse memini. Qui non repugnavit. Nulli repugnaverunt. Ne ego quidem. Tempus subito consistit. Spiritus tempus. Nemo me ita contra acturum esse putaverat. Certamenne mihi fuit? Provocationine cessi? Ita non fuit, certamen mihi non fuit. Repercussus necopinatus fuit.  Irae impetus.  Parva mora,  collare meae tunicae manicatae sublato, ivi. Certamen impetus non est. Certamen progressus, “incrementum” quoque est. Irae impetus communis, necessarius, naturalis est: animi effusio est. Certamen contra ad consilium studium est. Consequi luctandi facultatem est consequi in vita consilium ad quod adipiscendum laborare necesse est. Natura certamen propria (exempli causa pugilatus) est spectaculum mutum, sine verbis, quod contra narrari, memorari, laudari in intimo connexu, maesto et incerto inter agentem et spectatorem (si spectator est) vult. Quare ars e certamine legit non solum hominem ante oculos exponendum, sed etiam elocutionis, dramaticae, vehementis, trahentis, exemplum. Ille Antonius Franchini in libro suo qui inscribitur Quando vos necabitis, magister? Litterae et certamen bellicarum artium magistri  haec verba dicit: “Vos doceo ictus qui sunt verba inserenda in connexiones quae sunt elocutiones, grammatica, sed cum aptiores eritis, elocutiones vestras facietis, libere permutando, ut scribendo…”.Luctari est scribere historiam cui est initium, progressus et exitus. Contra: scribere historiam est semper certamen ubi verba et elocutiones ictus optimi sunt. Litterae non animi effusio sed certamen sunt. Si quis ad effundendum animum suum vivit mox manifestum est. Etiam si quis ad effindendum animum suum vivit mox manifestum est. Nonnulla vivunt solum ad effundendum animum suum, solum ad vitam impellendam. Ita etiam complures auctores. Populorum peritus et auctor cui nomen est Michael Leiris equitem cum tauro luctatorem ut artis litterarum rationis exemplum ponit. Qui dicit omnia in litteris sine laude esse nisi sunt “quod  cum tauro luctatori idem valet ac acutum tauri cornu”. Illa clarissima auctor Cui nomen est Flannery O’Connor in sua epistula data a.d. XVI K. febr. anno MCMLVI se in vitae cum biblicis imaginibus memoria pingit: “ Vitam meam  inter nonum et tertium decimum annum agens, meae consuetudinis erat me interdum in cubicolo oberare, ubi fera facie magno impetu rotabam pugnos meos clausola ad angelum verberandum. Erat angelus meus custos, qui apud nosmet omnes, ut monachae dicebant, erat. Quem nihil cedentem maxime spernebam. Quem puto quoque calce vulneravisse, etiamsi praetenta cecidi”. In vita nostra, ne in vanitatem decidamus, angelum verberandum aut cornu acutum oppetendum esse opus est.

 

 

Leggi i 2 commenti a questo articolo
  1. Paolo Pegoraro ha detto:

    Quello «spiritus tempus» è fenomenale.
    Quanta concretezza nello spiritus/respiro latino!

  2. Rosa Elisa Giangoia ha detto:

    Eh, sì! caro Paolo, su pneuma / spiritus ho fatto la tesi di perfezionamento in Filologia Classica: ha tanti di quesi significati che quasi mi perdevo!

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *