Se exuere

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

Hodie hortus solis luce fulget et arbores viridant. Flores quoque suis vividis coloribus micant. Hodie verior sententia videtur: “Considerate lilia agri quomodo crescunt; […] nec Salomon in omni gloria sua copertus est sicut unum ex istis.” (Mt, 6, 28-29) Flores et arbores ipsi ipsos non exuunt: deponere florum folia et frondes nequeunt. Se ipsos exuere, nudos fieri, naturale, invitum, anni temporum maturitatibus est. Homines contra se sponte exuunt. Quae magna differentia est. Arbori nudo pulchritudo ipsa est. Arbor nudus ossea forma non est: vis virtusque incubantes sunt, apto secundoque tempore erumpturae.  Nudum

esse expectare, sperare, se exaequare rebus naturalibus alienis, inscienter natuarae temporibus parere dicit. Alia hominibus. Praesertim, igitur, propter frigoria homines corpora vestibus tegunt, contra quam arbores faciunt. Ecce iam tenuis differentia quae pertinet  ad gestum iisdem actionibus factum: se tegere et se veste induere, et igitur, contra, se detegere et se exuere (etiam quoque sibi vestem exuere ). Similia sed varia sunt. Se tegere est se extrinsecis rebus proteggere, vestem sibi induere est formam sumere. Ita se detegere “latus praebere” significat, esse vulneri obnoxius, corpus praebere; se exuere contra omnia quae supra nos sunt auferre est, conspici velle quod corpus ei formam externis rebus dans vestit. Altera differentia est: se detegere semper non integrum est, se exuere contra totum est. Dicitur: “detege os tuum”, non “os tuum exue”. Homines aliquid detegunt, sed contra se integros exuunt. Sic dicitur etiamsi nolumus esse integros nudos, quod honestum non est. Igitur quid valet se exuere? Valet demere e corpore aliquid toto corpore nostro coniunctum, etiamsi tandem gestus nos totos non spoliat. Cur nos ipsos spoliamus? Quid valet omnes vestes nostras deponere? Varia: praesertim homines cepas non esse. In interiore hominis est aliquid tectum quo se exuere nemo potest, quod extrinsecum esse nequit. Hominibus corpora sunt. Quibus corporibus ab aeterno homines formas vestibus indutis dederunt. Frondes non arborum vestes sunt: arbores ipsae sunt; folia florum vestes non sunt: flores ipsi sunt. Se exuere vitam ipsam arborum et florum tangit. Homines ipsi contra nudos se animadvertunt (“cumque cognovissent esse se nudos”, Gen. 3,7), si eis vestes non sunt. Corpora formas vestientes et ostendentes, quae ea patefaciant, id est una cum, appellant: corpora ostendenda et velanda sunt. In qua sola forma declarante homines in vita cotidiana se ostendunt. Quando igitur et in quibus locis homines se exuunt? Mihi duo dicendi sunt. Causa prima coniunctio est. Quo loco se exuere ceteros nos in nostra ipsa humanitate iucunda vel molesta sine velis consegui posse significat. Coniugii consuetudo, exempli gratia, pulchritudinem corporis ipsam omittit et percipit concupiscendam consuetudinem cum amato vel amata etiam in omnibus mendis et in rebus ceteris molestis. Quibus in locis consuetudo causa sua ipsa indissolubilis est. Quae consuetudo si dissolubilis percipitur igitur omnino illecebrosa videtur. Tunc corpus nudum male interpretatur: non nudos, sed corporis cute intellecta pulchra veste ostendenda tectos esse. Ad summam vestes deponendae sunt ut melius vestiamur. Cutes humanae cutis tunica fit, et vi etiam  impetus illecebrosi armatura.  Obscenus histrio vel obscena mima numquam nudus vel nuda est: corpus suus publica vestis illecebrosa fit. Quae res insana est quod corpus nudum omnibus sensibus qui similitudinis causa ex alia re trasferuntur falsum fit. Causa secunda se commode in loco agere est. Calceos pedibus suis adimere vel domi tunica nocturna manere vel etiam feminalibus aut subucula se locum notum et proprium pervadere significat. Quod facere possumus si soli sumus vel cum domesticis vel cum quibus quorum in familiaritate versamur nonnullis locis, id est in locis in quibus commodum nostrum aperte probatum est. In quo loco forma non constituta homini provata et non pericolosa est. Si vestibus inordinatis induti sumus et repente quidam inopinatus ostium pulsat, maximum periculum est. Tunc nos nudos, quod nobis vestes non aptae sunt, esse animadvertimus. Igitur se exuere homines non denudat.



Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *