De via

In itinere de via nemo declinare potest. Via non amoena regio sed iter est, quod linea quae assurgit et aliquo ducit. Haud dubie regio falsa esse potest. Enim si Rhegium adire volo et contra Mediolanum peto, tota via erro. Sed me non perdo , ut mihi in regione sine vestigiis fieri posset. Simpliciter…erro. In errorem cado. Via ad perditionem ducere potest, sed donec in medio sumus procedimus, contendimus. Errare sed non in perniciem incurrere possumus. Summum nos distrahere, id est e fascia exire possumus, ad confinia allidere, precipue contra finem quem nunc guard rail appellamus. Limitem tangere vulnerarium quod iter abrumpit est. Viae limes non in longitudinem sed in latitudinem est. Limen non ante nos in caelo ubi oculi non perveniunt est. Iuxta nos esse, nos comitari, interdum nos quoque servare dicere possemus. Limes re vera in ipsa viae natura est.
Iter multis modis confieri potest: nos quam celerrime ad summum audax inquirendum conficere possumus. On the road, ut anglicis verbis utar, etiam parvum autocinetum magnum et unum fieri potest, iactum pulmonis laborantibus (mirum in modum ille italicus scriptor cui nomen Petrus Victorius Tondelli est spolmonare dicit) in itinere. Libertatis sollicitudo et eius rei quae anglico verbo beat dici potest saepe autocineti quattuor rotis iungitur, praesertim itineri quod gratis ab aliis viatoribus vecti facere possumus. Autocinetum italico sermone multis verbis dici potest, “pulcher daemon” vocatur ab illo claro scriptore cui nomen est Philippus Thomas Martinetti, qui etiam “Ego in protestate tua totus sum…me arrrripe!…me arrrripe!”. Sed est quoque parvum autocinetum cui necesse est consistere ad rotam permutandam, ut ille clarus Francogallicus poeta cui nomen est Apollinaire dicit. Sed non semper ars quam ille clarus scriptor Americanus cui Robertus Pirsig nomen est “conservationis artem” dicit rem parvam est…praesertim si quale sit iter iudicamus. Sed omnes itineris modi sunt in quo homo suum iter voluptate aut necessitate conficiens persona prima est. Autocinetum hominis fere prothesis vel potius signum fit. Igitur via semper hominem celeriter in iter currentem, anglicis verbis on the road, commemorat. Via continuo in medium locum hominem, suis libertatis, versus, progressus necessitatibus expectationibusque immittere videtur. Atqui itineris alia ratio nobis esset. Investigemus iter quod cotidie facimus. Quando id iter praetor consuetudinem est? Quando accidit ut id die certa confecisse recordemur? Accidit ut aliquid vel aliquis in itinere nos movet; ut aliquid vel aliquis nobis obviam it. Tunc iter e loco suo, e se ipso exit, omnino discessum. Si in itinere alicui nobis dilecto incurrimus vel in armario vitreo gratum videmus, ambulare nostrum e nostri sensus campo discedit nos ad occursum ferens. Dicere possemus verum iter non per quod ambulo esse sed in quo aliquis vel aliquid obviam me venit. Via ipsa coniungendi vitta est, fascia quae nos ad per totum orbem terrarum fluendum iuvat, quae, ut dicit ille clarus scriptor Americanus cui nomen Iacobus Kerouac est, “terra nuda se evolvens” ad locum petitum est. Sed ipsa via vivendi locus fit cum se comparat non solum cum nostris votis et nostri propositi spei, sed cum fit locus ubi consilium meum frangitur et vincitur; cum miror, cum autocinetum meum a occursu vincitur. Homo esse potest, occasus, lacus, mons, tabula picta et inscripta, cometa, quod me vincit ubi obviam me venit et me ad orbem terrarum perspiciendum inducit.

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *