Exordium ex… artis opere

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

Opera d'arteLabente anno Officina Romana quae in BombaCarta est iter mutare legit. Argumentum commune iam nobis non erit, sed inter nos disceptare exordium ex…artis opere sumentes optabimus. Igitur iam non argumentum, sed opus. Tempus venit, ut intelleximus. Omnia artis opera in se ipsa animos, notitias, studia conglobant. Immo, ipsum artis opus est de natura opinio ad suum spectatorem ante orbem terrarum renovata mente ponendum apta.

Igitur omnes Officinam ordinantes singula artis opera legent: tabulam pictam, vocum et nervorum cantum, carmen vel orationem, pelliculam motus signantem, sculpturam, opus nonnullis rebus congregata, cui hodie italica lingua nomen “installazione” est, opus hominum efficiendi vi ingenioque, quod, sua sententia, multa animis dicere possit. Sed quid operas et adiumenta dare significat? Quod vobis explanare conor…BombaeCartae usus nobis docuit artes ingenuas experientiam, non rem vel corpus (ob-jectum) ante nos positum et nobis solum observandum ut a nobis alienum esset. Quod cum contingo meae carnis carnem, meorum ossum ossa, mei oculi pupulam fieri potest. Cum qua re ubi mihi communitas oritur, res meam partem fit, quamvis semper ipsa sit.
Igitur videndi vel legendi experientia vitam meam contingit et efficit ut contra agam, explicem, investigem atque adeo cum me ipso vel cum artis opere ipso atque adeo cum vita litigem.
Praecipuum est existimare quodque artis opus cum aliis artis operibus mihi cognitis vel in animo meo positis sermocinari. Quot carmina musicam produxerunt? Quot tabulae pictae pelliculas motus signantes produxerunt? Quot libri alios libros vel pelliculas motus signantes produxerunt? Et ita semper…
Vere quod de orbe terrarum vel de vita sentimus quoque congruentia inter artis opera in vita nostra praecipua oritur. Igitur artis opus alterum alterum evocat. Si recte cogitamus, intelligimus artes liberales non iucunda et grata in otio esse, sed quae in nobis magna et gravia incidunt: in memoria nostra, in mente nostra atque adeo in voluntate nostra, forsitan.
Atque etiam, artis opus efficit ut animi ardor oriatur. Est animi ardor quem in nobis tabula picta, carmen, numeri atque voces, simulacrum fecerunt. Potimur ipso artis opere quo gaudemus, quod tamen nos statim effugere intelligimus, quamvis aliquid maius in nobis excitet.
Ecce igitur quomodo nos ipsos labente anno provocare volumus, cum artis operis provocatione: volumus vitam artis plenam excitare, ex uno artis opere artis usum movere. Elegetur opus (non necessario artis specimen, contra…) ex quo quisque suum spissum opus reticulatum notorum operum componere poterit vel novas res cohaerentes ceteris ostendendas exquirere.
Ficta narratio tabulam pictam quae numeros atque voces commemorabit quare opera melius inter se illustrabuntur ita ut iam in animo nostro vivunt. Igitur optimus pelliculae motus signantis interpres forsitan symphonia vel musicae cui nun nomen jazz est fragmentum et carminis optimus interpres tabula picta vel sculptura erit. Etiam alterum carmen, manifeste, ut semper fuit, ut Vergilius optimus Homeri iudex et Vergilii Dantes Alagherius putari potest, exempli causa.
Ecce igitur quid nos Bomba Carta Romae labente anno faciemus, quod omnibus ponimus. Erit dynamicissimum, quod opus non immobile sed dynamicum ducetur cum effectionibus suis et suorum effectionum historia, quam philosophi apte Germanico sermone Wirkungsgeschichte dicunt. Hermeneuma otiandi tempus non est. Nostrae vitae tempus est…

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *