Quid nobis cum Gustavi Holstii sideribus errantibus?

E Stanislai Gawronski cartha Rosa Elisa Giangoia vertit

PianetiNumerorum ac modorum continua, quae Sidera errantes inscribitur a Gustavo Holstio ab anno MCMXIV usque ad annum MCMXVI composita, musicorum studiosi cura oritur scientiae siderali, divinationi proximae fatiloquo ex manus lineis et aliis rebus occultis et paene divinis (quae etiam nunc apud nos maxime florent), quibus futura ominari siderum errantium loci situs ad Terram animadvertendo putatur. Ille Hostius tam a sideribus errantibus fascinabatur eique tanta illorum in homines auctoritatis fiducia erat ut illis septem singulos nervorum cantus componeret (quibus diebus amico suo scribebat: singulorum siderum errantium natura mihi tanta consilia   praebet ut scientiae sideralis studiosissimus sim). Parte quaque fingenda esset vis qua sidus quodque hominum animos movere potest. Ad subtiliter quod sideris cuiusque proprium esset exprimendum, Britannicus modulator clari siderum interpretis libro et forsitan etiam Graecis Romanisque fabulis usus est. Quod artis opus, compositum magni omnium gentium belli annis et temporibus quibus litterae novae bellicosissimae erant, incipit Marte, qui inscriptionibus bellum ferens dicitur, sequitur Venus, quae amorem excitat, postea venit Mercurius, alatus nova ferens nuntius et ita postea etiam alia quattuor sidera tunc iam nota (Pluto enim, post sedecim annos inventuus, deest).
Soni omnes maxime illigantes, vehementer commoventes, ad animos excitandos aptissimi adque imagines mente informatas commemorandas, etiamsi ordo institutus deest, sunt: illius Holstii opus concentus non est quare partium copulatio nihil narrare potest. Singula sidera errantes ut tot monades praebentur, inter se disiunctae, sic communi historia carentes quam sua ipsa vi fortes. Quidque figurae fabulosae imaginem exprimit, sed vi ab hominibus tradita, non vi suae historiae, cuius aliis sideribus errantibus particeps sit. Aliis verbis, quodque sidus errans vir fabulosus cuius historia non narratur esse videtur: maxima rerum repugnantia quod adiectivum fabulosus e fabula, id est verbo, venit, ut quoque verbum graecum mythos, qui orationem et narrationem significat. Qua atqui vi nunc verbo italico “mito” saepe utimur, ad simulacrum mutum et statuarium indicandum ante quod homo stupefactus, iners, excaecatus ut ante speculum divinum aptum ad tam inopinatam quam miram imaginem sui ipsius et vitae suae reddendam manet.
Qui nunc italico sermone  “mito-idolo” dicitur, sibi ipsi semper aequalis est et imaginem suam praesentem in tempus futurum proicit, impediens deceptum animadvertere vitam fieri et perfici. Quare sideribus errantibus ab Holstio laudatis, cognita divinandi protestate et hominum fatum creandi, est eadem fides certa et vis divina heroum nobis proximorum ut hominum clarissimorum qui musicam quae hodie anglico sermone “rock” dicitur (id est ille Jim Morrison) sonant vel qui rei publicae turbamenta fecerunt (id est ille Ché Guevara): viri optimis virtutibus, usque ad tempus quo res singula historiae hominis trahendi et aequandi potestatem minuit. Usque ad quod tempus contra vir qui “mito” est efficit ut admiratores putent se in orbe terrarum quam ceteris fortiores esse. Quae imago nostrum ipsum proprium auget prout eam nobis nostram secretam aequalitatem patefacere et tempus futurum (maxime secretum) vel tempore futuro nostri imaginem ostendere posse putamus. Qua causa nostra ipsa imago et futurum noster eadem essent, ut ille Holstius in huius optimae musicae suae sententia, cum viri amplificatione, putat.
Arsne nobis contrarium non probat? Arsne contra lentae et caecae formae mutationis effectum non est? Illa clarissima mulier auctor cui nomen Flannery O’ Connor (ita est, semper aedem) est, nullam providentiam in scrivendo esse dicebat, id est se nescire quid suarum narrationum personae facturae essent vel quid eventurum esse ne antea quidem proximae duae lineae scriberentur significabat.
Hodie tam assuescimus metiri aequalitatem nostram cum illis heroum simulacris et cum sententia necessitatis producendi necessaria in fabriliis ut in ludis litterariis nonnulli acceptum habere non possunt scripturam, ut omnes artes, ascensionem postulare, id est lentum propriae sollertiae incrementum res vivendi et propriae peritiae verba scripta utendi. Ludus est locus ad comparationem aptus ubi saepe nonnulli socii scriptis suis decepti sunt quos alii socii cum legerint reprehendunt. In suorum scriptorium spe decepti ab aliis sociis deprehensis. Non animadvertunt scripta sua esse ineuntis historiae vitam, initium mutationis itineris cuius exitus omnino ignoti sunt, sed qui iam vi sunt ut homini fetus. Auctor (etiamsi spe deiectus sui scripti primae conscriptionis paupertatis) potest constituere num suscipiat hoc conversionis iter et, postea, assentiat an non mirae sed etiam laboriosae praegnationi quae scriptum in narrationem unicam et praesertim vivam paulatim mutabit.
Ad afferendum exemplum omnibus notum, utimur pellicula motus signante, quae inscribitur  Blade Runner, fabula cogitatione ficta ab illo Rideley Scott animo concepta in qua publicus investigator cui nomen est Deckart (quem artifex scaenicus Harrison Ford gerit) quaerit agmen novorum falsorum hominum quibus italico sermone replicanti nomen est, qui hominum verorum custodiam fefellerant et suae aeternae futurae libertatis clavem exquirebant. Vera novorum falsorum hominum libertas est in eorum praeteritorum temporum et rerum conscientia, sed praesertim in intelligendo necessariam esse mutationem, quae necessitudinem, modestiam et usum postulat. Quod sola illa femina cui nomen Rachel est, pulchra nova falsa mulier, quae flet cum animo suo comprehendit se humanam non esse intellegit. Alii novi falsi homines, cui nomen Nexus6 est, velut insania capti suas imagines et suas vires quas amittere nolunt diligunt, vel potius augere cupiunt. Iam fortiores et peritiores quam omnes homines sunt, sed esse omnibus futuris temporibus esse cupiunt, aeternitatis donum volunt ad imagines suas futuro fingendas. Qua causa peribunt. Illa Rachel contra assentit ab illo Deckart amorem paulatim discere vel se fragilem (quod principium est ad se humanum intelligendum) agnoscit et formae mutationis quae ei vitam omnino humanam permittere possit iter  suscipere in promptu est. Quam igitur ille Deckart necare non potest.
Vitandum est periculum ne costituta et certa nostri imago nos iustos, fortes et providos (fallaciter) faciat. Mutationis iter vita est, ab ortu usque ad obitum, non incrementi iter. Siderea errantes non tempore dato firma, sed se in universo mutaturo moventes spectare forsitan necesse est. Ita nostrum unicuique est. Si caelum nocte non rotaret, si sidera super capita nostra eadem semper essent, nox custodia, opprimens pallium esset. Contra caelum se movens dynamicum est ut ceterum musica optima. Nam – si ad Holstii siderea reverti volumus – miramur quod – ultra auctoris philosophicas sententias – musica cuique sideri composita firma non est, sed contra vitalis et robusta quod motu et rebus futuris gravida. Non enim casu e Sideribus errantibus nonnullae natae sunt pellicularum musicae quae in urbe cui nomen Hollywood factae sunti d est musicae quae imaginum narrandi vim augent. Nonne forsitan inest vitae vis, id est mutationis narratio, in bellicis Martis vertiginibus, in Veneris illecebris desiderii plenis, in effrenatis Mercurii cursibus, in immoderata Iovis laetitia, in indefessa Saturni industria (pars mihi dilectissima), in inquieta Urani vaniloquentia vel in Neptuni Res Arcanas attente audiendo?

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *