Verborum voces

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

Voci verbaliSubiectum, praedicatum et complementum: haec sunt tria sententiae in qua vis insit firmamenta. Quorum firmamentorum verbum (id est ad verbum pertinens) unum, vere medium, est. Sententia non grammaticae, sed vitae res est. Sententiae vitae verae frusta sunt. Si dico: “Mamma emptum ivit” re vera sententiam dico, sed amorum, actionum vitae communium universum patefacturus sum. Loqui vitam dicere est. In verbo inest motor, qui est quod hominis quem ad aliquid faciendum pellit vitam movet. Verba vitam quem numquam eadem est, sed quae semper excurrit, semper mutat describunt.

Sed quod quidem stataria, firma, immota vita non est, vita est. Sine verbo sententia pendens, id est incerta est, sine sensu. Sine actionibus vita lapis immotus fit. Nobis opus sunt verba compluribus modis et temporibus inter se dissimilibus flectenda. Aliud est praesens, aliud futurum tempus; alius indicativus, alius condicionalis modus est. Nostrum agere nonnullis rebus quae ad dicendi modum gravem condicionem addunt immutatum est. Si ego dico “lusum vici” accipio voluptatem quae naestitiam fit cum dico “si lusum vicissem”. Et tamen idem est verbum: “vincere”. Sed verbum tam flexibile est ut modis temporibusque penitus mutandum sit. Ipsum subiectum non tam flexibile et facultatum dives…quae solum verbo sunt. Verbo suae voces sunt, compluribus vocibus locupletatus est et variis vocibus dicit.
Non solum: nos nos ipsos actionibus exprimimus, certum est, sed etiam verum est nos nos ipsos in actionibus quas facimus intellegimus nostri aliquid invenientes. Quis nostrum se ipsum mente et cogitatione intellegit? Nos nos ipsos agendo animadvertimus. Ego scio quis sim quod ago. Subiectum scit quid sit solum si quid faciat, si agat, id est si verbum eum comitetur. Dicitur “comitari”: verbum substantivum nomen comitatur. Ridiculum est, an non? Ita ut si duae “res”, subiectum et praedicatum, vere dissimiles et disiunctae essent. Dum actiones nostrae nos comitantur neque in subiecti/ substantivi nominis cute inciduntur, sententi asine sensu vero est. Profecto, pulcher versus, fabulosae narrationis sententia “apta” est quae in qua subiectum et praedicatum tam  “apta” et congruentia fiunt ut indistinta sint. In “poëticis” verbis coniunctis praedicatum subiectum non comitatur, sed ipsum subiectum, quod omnino exprimit, fit. Ita in vitis perfectis.

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *