Cadere

 Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

Omnibus casibus communis ex “altiore” ad “humiliorem” locum transitus est, motus qui, etiamsi linea directa sit (animo nos ipsos humi “prostratos” fingamus), rectus semper et quoquo modo est. De “cadendo” dicere  ad superiorem locum semper remittit. Omnis casus remittit ad aliam sortem, praesertim nobis cadentibus magis idoneam et aptiorem. Sed hoc quoque malo cadenti accidit. Malum humi digne et decore it, si legitur, non si cadit. Si cadit putrida est. Idem est libro e pegmati cadenti. Liber humi digne et decore humi it, si “accipitur”, non si “cadit”. Si contra de motibus nihil malis loqui volumus, nobis res dicendae se ex altiore loco ad humiliorem locum movere, neque cadere, essent. Si res, ut stellae cadunt, caducae, periturae sunt. Igitur casus ipse postulat aliud trascendens. Necesse est.


Animo fingamus hominem cadentem machina motus signante captare et postea lente tardeque scaenam iterum videre. Quid videbimus? Quod animo nostro ita fingere possumus: hominem se bene moventem cuius omnes, etiam vultus, musculi repente mutentur. Si antea omnia composita et disposta erant, nunc oculi intenti sunt, manus surgunt, crures cedunt, corpus modo qui intellegi non potest “saltare” incipit, amisso axe circum quem antea rotatur. Homini iam nulla congruentia, nullus ordo, nulla vis esse videtur. Paulatim prolabitur et invitus humi est, obstupefactus et attonitus circum mirans.   Cui uno puncto temporis mundus antea notus iam non est.
Sed cur cadimus? Mea sententia ad recte intelligendum quid cadere sit necesse est cadendi causas intelligere, qua causa nobis haec vitae experientia occurrit: Tribus causis cadimus:
Prima causa vanitas est. Status hominis cui ossium compages debilis est verus est: quod ossa secantur et dividuntur facile cadit. Cuiuscumque rei casus accidit ut res ipsa libere non stat (aut solum auxiliis temporaneis stare potest). Casus igitur friabile et caducum esse significat. Sed contra
intimam “lenitatem” quae “curam” ut “auxilium” postulat significare quoque potest
Secunda cadendi causa de forma errare est: cum locum in quo sumus et ut hoc locus sit non bene
noscimus labi, impellere, per errorem nos movere et…cadere. Quod accidit non intima fragilitate, sed quod non bene formas quae circum sunt perspicimus. Sufficit quadratum laterem non videre ad humi cadendum. Cadimus cum formam non perpicimus vel eam ambiguam et falsam percipimus. Sed casus intelligi ut necessaria cognoscendi causa potest: cum ambulare discimus cadimus non solum debili musculorum robore sed etiam quod quomodo e ubi opportune pedes ponere nescimus.
Igitur anceps transitus esset tempus quod ad intelligendum et ad  accommodandum ducem vel socium postulat.
Tertia causa impulsus esse potest: cadimus si quis nos impellit. Quae tertia, re vera, causa in secunda contineri posset. Non semper enim si impellimur cadimus. Cadimus quod non semper impulsus vim pro loco in quo sumus vel nos movemus librare possumus.
Quae tres causae hominem vitae suae cognitionem partialiter amittere posse dicunt. Homo si casum periclitatur vanitatem perturbationem inertiam discit. Esse vim quae vinci non potest sed quae eum vincit discit.  Si Sanctum Paulum spectamus animadvertere suam ad veram fidem conversionem fingi ut ex equo casum, etiam extra Biblia sacra, possumus. Casus igitur. Ad se ad veram fidem convertendum (id est graece “metànoia”, aquod verbum “mentem mutare” significat) necessarium est perpendere casum probando ommia antea te et tuam mundi experientiam sustinentia mutant ut alia nova sint.
Nunc intelligere possumus ut quid vere hominis vel personae in vita “ac-cidat”, necessarius casus est. Res vere fit si intellegentiam restituit post perturbationem infuscantem, aut si se ad fragilitatem veram et certam defert, aut si percipit impulsum, vim quae superiora aequilibria profert.
Sermonis exemplum? Quomodo anglice “amore capi” dicitur? “To fall in love”, in amorem cadere… Rem veram experimur cum vitae nostrae automatum ducem tollit. Ita interdum, si brevissimum, etiam “vacuum sine aere” magni vitae nostrae esse potest.

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *