Praepositio Italica A

Ex Andreae Mondae chartula Rosa Elisa Giangoia vertit

Ecce nos hic, mensis novus, praepositio nova et post praepositionem italicam DI est praepositio A, igitur vobis sumendae sunt tabulae et stilus et oculos in calendarium apud vos conicite, notam imponite temporibus variarum coronarum et praesertim proximae Officinae quae a.d.XVI K. I. erit. Ita est, quod praesente anno nobis in animo est constitum  praepositionum ordinem diligentissime observare, qua re a. d. XVI K.Ianuarii de praepositione italiaca A nobis accuratius perpendendum erit, a. d. V K. Februarii de DA, a. d. XII K. Martii de IN, a.d. III N.Martii de CON, a. d. XI K. Maii de SU, a. d. XIV K. Iunii de PER, a. d. XVI K. Iulii de TRA/FRA.


Si italica praepositio DI designationem, A destinationem significat, si DI latina lingua genetivo, A dativo respondet. Re vera gignimus ad dandum, gignere iam dare est, producere donum receptum, munifice agere, sed necesse est sempre esse quendam cui dare, iustum est? A admittit hunc quendam ipsum tam magnum, alterum ad quem tendimus. Fere semper est quidam praecipius, verus et proprius, sin aliter possimus improbari ut ille magnus pilicrepus Totò Schillaci qui post lusoriam manipuli nostrae nationis certationem in qua numerum posuerat dixit: “Hoc numerum singillatim omnibus dico”.
Semper  cuidam nos convertimus, et con-vertere ad vultum nostrum pertinet, igitur quaestio est: vultus noster cui convertitur? Oculi nostri quem vel quid adspiciunt? Ita ut semper cuidam respondemus, quod ad rem praestantes sumus, apti ad respondendum (quaestioni? vocationi?). Tandem verba nostra  cuidam conversa non semper sunt? Carminum verba, exempli  gratia, non sunt semper cuidam dicata? Forsitan tota vita nostra cuidam vel cuidam rei dicata est? Homo felix nisi dat non solum res, corpora, sed totam vitam suam cuidam non est. Vitane non dicata forsitan gaudio alto destituta non est?  Nonne est solum vacua et libera inutili et periculosa vexatione?

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *