Caeruleum fuscum

In Latinum Rosa Elisa Giangoia convertit

Quid est caeruleum fuscum? Mare et caelum. Hominibus caelum suspicere maxime consentaneum est. Interdum oculos nostros ad suspiciendum factos esse suspicari possumus. Quod quis urbem Eboracum Novum diligit scit et semper aliud esse praeter oculos suos, qui ceterorum hominum oculos conspiciunt, scit. Sed idem qui montes diligit scilicet scit. Parum mutat: summi montes vel extrema domus vertice suo sidera pulsans, cui nomen Septentrionali Americana lingua Empire State Building est, in caeruleo fusco eminent.

Mersi sumus in aere, id est in caelo caeruleo quod “ceruleo pictum” numquam, quia translucidum, est. Sed caelum et mare nobis caerulea fusca videntur. Quorum natura ipsa ima et occulta altitudo est.Caeruleum fuscum omnium colorum altissimum est: oculi in eum sine impedimentis mergi et deerrare possunt. Igitur mergendi et in praecipite deerrandi color est. “Caeruleum fuscum altitudinis tam studiosum est ut in ipsis varietatibus altissimis maior intimaque fit”, ut ille Kandinsky optimus pictor scripsit. Solum in caeruleo facilis et credibilis “dulce demergi” (si illius italici optimi poetae Leopardi verba referre volumus) est. Tamen hic familiaritas et metus se tangere videntur. Nam se mergere usque ad desidendum pervenire potest movendo “metum caeruleum”, id est “peur bleu”, ut Francogalli dicunt.
Sed caeruleum fuscum uno tempore rerum quae assequi vel consegui non possumus color ipse est. Maris et coeli magnitudo et infinita amplitudo desiderium vehemens et insanabile ferunt. Igitur altitudinis quam assequi non possumus color est: quam magis caeruleum altius est tam magis divino desiderio ad infinitum movet. Sed quod desideri maeroris quoque color esse potest.
Sed quid desiderium, omni re accurate perpensa, nisi vinculi genus est,? Longinquitatis et nexus qui semper patet color, ipse appetit ad quod assequi non potest semper desideratum (quod verbum e praepositione de et verbo sidus,-eris venit, igitur stellarum, id est caeli, desiderium et ad caeruleum ipsum studium significat). Igitur caeruleum cum infinito nexus, fidelis aliqua magna re admodum trahenti moti, color est.

Abhinc aliquot menses Lutetiae Parisiorum optimi illius Yves Klein pictoris tabulas praesertim “tempore eius caeruleo” pictas vidi. Ante magnum eius caeruleum transmarinum, clarum et involutum, oculi mei nullo certo loco, nulla figura, nulla consueta re trahebantur. Mihi nihil relinquebat nisi deditione in sentiendi facultate et altitudine cuiusdam caerulei soporiferis ante quod discrimen inter eum qui spectat et quod spectatur nullum erat. Caeruleum fuscum coagmentationem facit. Infiniti spatii quod amplitudine sua omnia continet color est. Igitur etiam concentus, praesertim vocum et numerorum concordiae, color est: “musica arte caeruleum tibiae similius est, fidibus maioribus caeruleum fuscum vel, cum valde fuscum est, citharae maximae sonui pulcherrimo simillime fit; cum longe valde fuscum et amplum est nobis altus organi musici sonus videtur, ut ille Kandinsky optimus pictor dixit.
Igitur in caeruleo fusco secretum et desiderium, metus et infiniti intelligentia, maestitia et meditatio una sunt. Consuetudinis cotidianae cum omnibus rebus et signorum omnium color est. Nonne haec forsitan, exempli gratia, magnae familiaritatis natura ipsa est? Nonne haec forsitan verissima prudentia?

Recte dicebat ille optimus poeta NicK Drake qui in pulcherrimo carmine suo quod Iter ad caeruleum inscribitur canebat:
Cur non venis ut mihi dicas
si iter ad caeruleum novisti?
Vidistine terram in aura viventem?
Potesne lucem inter arbores capere?

Responsum suum expectatio est:
Expectemus ad tuos cancellos ut caeci sperantes.
Caeruleum fuscum hanc expectationem maeret.