Res videre

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

“Panis crusta mira est praecipue quod regionum formas simulat: ut in nostra potestate Alpes, Taurus vel Andini montes essent. Ita igitur massa sine forma eructans in siderum furnum nobis inducta est, ubi durans in vallum, cristarum, fluctationum et rimarum formas se redegit…. “Quod verum est: si panis crustam oblique adspicimus, non desuper, sed a latere et ex propinquo, agnoscimus hanc captiosam imaginem quae nobis ab illo clarissimo Francogallico poeta cui nomen Franciscus Ponge est datur.

Vita cotidiana nostra repleta est parvis corporibus, parvis rebus quae circa nos sunt, quibus utimur vel quae intuemur vel quae quoquo modo contingimus. Vere cum rebus quas contingimus vitae nostrae magnam partem admiscemus, in singulos dies. Nostrae ipsae vitae sensus se ostendit etiam modo quo cum rebus vivimus, quo res perpendimus.

Nonis Februariis anno MDCCCLII p. Chr. n. ille clarissimus auctor cui nomen Henricus David Thoreau et qui “Renovatarum Americanarum artium” magister dicitur in commentarium suum refert: “Suspicor puerum legere suum primum florem cuius percipientem pulchritudinem et vim quas futurus herbarum peritus nunquam servabit”.  Si flos pretisior videri potest, memorare possumus studium quod philosophus e societate Iesu cui nomen est Petrus Teilhard de Chardin puer in res ferreas habebat: aratri clavum, firmantis columellae metallicum caput sexangulum, ludicorum missilium assulas vehementer amabat…quae “puerilitates” ipse Teilhard vir dixit, contra fatens “in hoc naturae gestu, qui me ad fragmentum metallicum vehementer amandum inducebat, omnia quae animus meus desiderabat complecta et coacta, quorum tota vita mea vim explicavit, erant.

Quomodo igitur res vere “videre” possumus, sive florem sive metallicum clavum? Quomodo in res oculos semper novos servare? Ille clarissimus Hibernicus auctor cui nomen Seamus Heaney et cui maxima litterarum palma quae Nobel dicitur tributa est, commemorans suorum carminum libri inscriptionem, diceret necesse esse discere quod Britannico sermone Seeing Things dicitur, id est “res videre”. Sed Britannica verba etiam “species videre” significant. In qua geminata vi veritas quaerenda est. Speciei multitudo est praestantis ingenii roboris quae hominibus ad vitam plene vivendam opus sunt. Quo modo omnia artis opera fieri possunt quae ab intuentium oculis facta sunt.

Lascia un commento a questo articolo
  1. Paolo Pegoraro ha detto:

    Credo che i latinofili lo conoscano già, ma a tutti gli altri ricordo il bel sito di attualità http://ephemeris.alcuinus.net/ Tra le altre notizie, «De Baraci Obama nominatione» e «De turbine Ike».

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *