Precari
Ex Antonii Spadari chartula Rosa Elisa Giangoia vertit
Cum de prece cogito animo meo funambulum, hominem qui in funi suis ponderibus libratur fingo. Qui homo in limine inter suum stare et praecipem ferri ambulat. Quod discrimen periculosissimum est. Tamen peritus funambulus est qui efficit ut nos periculorum memoriam deponamus et eius corporis motionum solam pulchitudinem videamus. Cuius terrae vinculum leve, subtile, fortasse occultum ipsa levitas totius libertatis sensum simul parens firmum facit. Si ludius vel saltator quoque est, funambulus lasciviam quae nos rapit, votum nostrum dicens facit. In funi ambulans precis forma ipsa expressa est. Sed cur? Oranti minime funi “suspensum” esse videtur. Sibi se funi occulta fere sensim sustentum esse videtur. Quod discrimen maximun est quia suspensus adversa fortuna oppressus, contra innixus fretus est. Utraeque res dubiae sunt. Ambas res precarias spectamus. Quibus quid commune est? Res precaria est cuius qui se stabilem, firmum, terrae, loco certo fixum non esse scit. Qui se cum circumiecto spatio sciens ceterum trans conspectum esse comparat. Quae funi precario suspenso minae sunt. Scit se si filum se unco eximeret praecipitaturum esse. Precans eandem rem vere vivit. Intellegit se in praecipiti quod nihilum e quo venit et ad quod reservatus videtur esse. Quod barathrum tamen pandens non horret neque pavorem pavet. Quod barathrum hominem, ut animus noster fingere posset, se in vacuum conicere vere ne impellit quidem. Ita non est: eum contra ad saltandum, ad ludendum, ad funambuli personam gerendam impellit,… Quae prex est: funambuli inconstantia incurrens fide certa suam humanitatem esse illum filum subtile sed tensum quod se fide in abyssum porrigi sinit. Funambulus in funi, praesertim in sublime, exercitia quae infinitae libertatis sensus creant atque exprimunt facit. Deo loqui, mundi Conditori minus non est. Colloquio cum … Deo sponte familiari eadem gratia naturalis quam funambulo, et, si dicere volumus, idem animi vivus fervor est. Quod qui non experitur vivit quoque impetus et motus, sed semper in temporibus, in rebus. Magnis sublimitatibus crescit Deus – oranti / caela ascendenda sunt, scripsit illa clarissima poëtria cui nomen Aemilia Dickinson est. Noscens precem, etiamsi precari nescit, aliam rem ad essendi originem tangendam aptam esse intellegit. Ille Divus Barsotti, vir magni animi nostris temporibus, anno MCMLV in suo commentario scribebat: “Quomodo possumus audere putare ad Deum perventura esse verba nostra quibus aures praebeat? Quod si credis precibus solum vivere potes”. Prex autem etiam religionis non sincerae et sine certa fide opinioni coniuncta est hominibus iustis et “rectis”. Idem accidit etiam funambulo cuius ars numquam magni aestimata, quod ex consuetudine circensis est. Precaria vita filo suspensa efficit ut filum ipsum in abysso solum perfugium videatur. Quod filum non libertatis locum sed perfugium fit. Quod filum saepius suffocat. Verum est quidem vitam precariam metum gignere posse quod res ad victum necessarias precarias facit. Funambulus *num* vivat scit, vir cui vita precaria est *quibus rebus* vivere posse nescit.
Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.