Cineraceus color
traduzione latina dell’editoriale realizzata da Rosa Elisa Giangoia
Hodierno die caelum Romae subnubilum est. Mirum est. Cineraceus caeli color Romae solitus non est. Romae igniti colores, praesertim ruber latericius, sed etiam interdum caeruleum supra Quirinalem, soliti sunt. Sed non huius oscuri caeli color cineraceus. Caelum plumbeo colore.
Si quidam mea verba legeret gradum cineriorem perciperet. Quid est? Est adflictus et demissus gradus. Cineraceus color ater non est, sed tristis, taedio et senectuti proprior, videtur. Cineris, pulveris, fumi et nebulae color est… Ita ut cineraceus color illo summo pictori, cui Kandinsky nomen est, silens et immotus videtur. Dicit enimi: “Quam magis infuscatur tam magis languescit et comprimitur. Si contra decoloratur, intima abdita spe perlucet et spirat”. Sed contra capillos canescentes animadvertimus. Sine dubio cineraceus senectutis color est. Qui color nunc tributa annis qui exagunt vi distinguitur: id est sapientia vel infirmitate. Color cineraceus eius qui iam longinquiorem vitam degit et vitae usum habet capillos notat. Igitur potest etiam capere, quia sapientiae signum, paesertim si nigro colori miscetur, ut accidit ipsis capillis canescentibus, qui una vehementiam et prudentiam dicunt.
Ecce cineracei coloris fatum: gradibus dirimi. Ipse in se ipso dilutior vel fuscior est. Videtur non esse si dilutus vel fuscus non est. Cineraceus ipse gradus color est. Gradibus ditissimus est. Ipse gradus est. Ergo ipse color cineraceus non est. Tantum cineracei coloris gradus sunt. Qui gradus formas et motus efferunt. Statua e marmore albo cinerea semper est, quod formae graduum variorum umbras proiciunt. Igitur cineraceus graduum et formarum color est. Si tamen color putatur! Cineraceus in colorum numerum referri non videtur. Quod cogitare iubet. De humilitate sua cogitandum est. Cineraceus color se non exponit neque instat. Praetermissus est. Quin etiam colores qui prope sunt affert, etiam si aliter quam albus. Albus ut proximi colores luceant, cineraceus contra ut sint non solum videantur efficit. Scaenographia neutra, sine sua ipsa vi reque, est. Cineraceus humilis color est. Exempli gratia, sancti Francisci et primorum eius fratrum vestes cinereae erant. Separatio humilis, inferior, minor est. Sed contra e reinae Victoriae aetate vestibus regionis Britanniae quae nunc Galles dicitur principis et ceterorum nobilium color est. Cineraceus color impedimentum contra orbem terrarum et eius colores opponit. Igitur aliam differentiam, superbiorem, excelsam, adfectatam quoque, sed etiam ad artem, munus et ministerium pertinentem ponit. Titulus eminentissimus qui cinereus dicitur sine dubio hominem qui materia sua cinerea, id est ingenio suo, optime abutitur notat. Cineraceus color igitur praestantiam significare potest. Ergo cineraceus ipse color variare et distinguere, aliquem humilem vel superbum facere, minuere vel extollere, simul potest. Quae sua ipsa vis!
Sed cineraceus color in suis argenteis gradibus etiam vividus videtur. Ita sibi fulgorem, vigorem et levitatem parit. Cineraceus metallo similis cultus signum fit, sed etiam motus, tractandi facilitatis, celeritatis… Autocinetis elegantibus, sed etiam celeribus aptissimus color est..
Estne forsitan cineraceus color qui vitae soliditatem significat? Est forsitan color qui vitae gradus et rigidas differentias, se submittendi et extollendi necessitatem, aetatis prateritae sapientiam et micantem agitationem patefacit…
Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.