Niger color
Nuper mihi parvam bulgam nigram donaverunt. Pulchra ornataque est. Si rubra, viridis vel lutea, tam compta et perpolita, sed colorata, non fuisset. Mecum quaero: mea nigra bulga colorata an non est? Postea cogito de imaginibus albis et nigris vel contra coloratis quae se in tabula moventes rem narrant. Colligere nigrum colorem non esse auderem.
Postea, libero notionum in mente mea nexu, rerum coloratarum nigrarum combustarum mihi in mentem veniunt: si colores inflammamus, focus eos in nigro colore extinguit. “Ut nihil post sensuum exstinctionem, ut aeternum silentium sine futuro et sine spe, nigri coloris intimus sonus est” dicit ille clarus pictor Kandinsky. Sic nox suo progressu colores exstinguit. Ad summam, color niger locus ubi colores exstinguntur et deficiunt videtur, igitur non-color, foramen niger, ubi omnia perit. Ceterum, in Occidente niger luctus color est, qui mortem finemque designat. Nonne hoc verum est? Verum et falsum est.
Tabulam pictam nigro margine circumdatam intueor. Micantes colores animadverto. Animo meo eandem tabulam margine albo vel eburneo colore circumdatam fingere conor. Intellego colores non ita micantes fore. Niger color propriam magnitudinem et miram vehementiam ceteris coloribus donare videtur Quibus lucem singularem non dat, sed efficit ut sua ipsissima luce fulgeant, ita ut novissimi essent. Exempli causa, color rubeus ante me petulantior est, vim sumit. Mecum cur hoc accidat quaero.
Mihi rispondeo nigrum colorem non solum ceteros colores sequi, sed praesertim eis anteire. Niger vacui mundi origini superioris color est, recessus ubi ipsa mundi origo cooriri et patere potest. Quod in ipso Bibliorum libro qui Genesis inscribitur legimus: “Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae (darkness vertit illa regis Iacopi translatio) super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas. Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras. Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem”. Niger color quoddam nihil suam ipsam maximam vim significans est, primum chaos e quo lux et color repente erumpere possunt.
Igitur niger color quid est? Niger magis quam color est quod initium potestatemque tuetur, omnium rerum et omnium consiliorum primus alvus. Quod silentium de origine arcana permixtaque potente memoriae omnibus lucibus omnibusque coloribus eorum principium commonet. Efficit ut niger color micat quod efficit ut humilis sit. Quem – verum etiam rubrum. viridem luteumque- e tenebris nasci et etiam in illas tenebras redire posse si se ipsum esse desinit commonet. Quae singularis tenebricosa nigri coloris modestia, formidolosa et una compta omnibus coloribus ad micandum subeunda est. Ita ut vita quae, si omnino vivitur, oblivisci non potest suae originis et suorum “nigrorum foraminum” quae eam ipsam ut tabulam, pictam a illo claro pictore cui nomen Jackson Pollock est, esse admonent, re Americano sermone action paintig dicta affectam.
Quod recessus omnibus oculis qui colores contemplantur sempiterna memoria ad re e tenebris et nihil nata fruendum, ut a liberatione quae tamen ipsa origo est, dignum est.
Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.