Quid sibi vult verbum quod feriae sonat?
Iam in maritimis litoribus vel in summis montibus vel etiam in nostris urbibus sumus, sed laxiores. Qui nunc etiam non laxus , laxaturus est, vel certe sibi se laxare exopta vel precatur. Forsitan nonnulli optimi libri nobiscum sint.
Aestas feriarum tempus est! Sed quid significat verbum quod feriae sonat? Ipsum dies vacuos et inanes. Feriae ad vacuum attintent. Britanni nos adiuvant et nobis suo sermone has ferias holy, id est sanctas, esse dicunt: verbo Britannico holiday utuntur. Sed sine Britannis feriis nostris vacuum minax imminiret. Quarum rerum vacatio esset? Laboris vacatio ad cuiusque hominis vim laborando amissam recuperandam. Ita omnes nostrum sperant. Quibus diebus non minime utilem et irritam vitam vivere nobis praesertim optandum est.
Usus cotidianus, de quo tamen magnopere loquimur, in magno discrimine versari videtur. Usus cotidianus nunc minime utilis hominibus videtur. Qui ita detrectatus est ut auctoritatis et sapientiae fons non sit, in cuius locum contra vitae status cogitatione et mente depictus in quo semper deligere quod nobis optimum videri et postea ad arbitrium nostrum recedere possumus succedit. Omnia mutare possumus, immo vero nobis semper mutanda sunt: vitae status, in quo omnia in protestate nostra habere putamus. Cum aliquid experimur, putamus semper et quoquo modo res sunt omnia nobis retractanda et corrigenda esse: aliquid experiri idem est quam aliquid temptare. Nihil in nobis vestigium ponere videtur: simulatio verum maiore protestate et minore discrimine vincit. Quod tamen homo se regere putat ad irritum redigitur et restinguitur et deletur. Quod animi sollecitudinis et timoris plenos motus et perturbationes gignit. Verum ipsum metuitur. In rerum formiduloso statu, omnia ficta, emendando et in hominum protestate posita vincunt.
Quod efficit ut homo in suis animi motibus et concitationibus fragilior sit. Verum firmum non est et ab vulneribus et malis animi affectibus non cavet. Solum si vitam in protestate nostra non esse accipimus, huius vitae aliquid intellegere, sine rebus incertis, possumus.
Quod diximus etiam in litteris valet. Litterae res immutabiles sunt, quae hominum vitas ipsas plane permutare possunt. Quod experiri possumus numquam idem quod facere putamus est, rationibus et temporibus nostris, sed nos semper vincit et admiratione afficit. Litterae mirae et inopinatae semper sunt.
Animum igitur attendite! Liber quem sub umbraculo legimus, si ad litteras veras attineret, vitam nostram permutare posset.
Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.