Caelum
Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit
In aethere sum…id est Roma cum nonnullis amicis qui mecum in societate cui nomen BombaCarta est sunt Regium volo. E fenestrella caelum aspicio. Infra mare stat et procul terram quoque aspicere possum. Igitur caelum, mare et terra insunt: quae ego orbem terrarum appello. Caelum numquam extra orbem terrarum est. Caeline recordati forte estis? caelum sine terra, caelum purum caeruleumque dicere volo. Quod forsitan vobis accidit. Sed quis vobis sensus fuit? Antea quietis, pulchritudinis, munditiae quoque sensus, forsitan. Praesertim si caelum purum, nitidum, politum, sine nebulis est, ut nunc mihi.
Tentate tamen animo fingere vos solum in hoc puro caelo vivere, solum caelum caeruleum toto die videre. Caelum purum, nihil circa. Subitus terror nascitur. Mihi caecus quidam terror oritur. Oculi mei ad aliquid requirendum semper studerent. Caeli serenitas nullo modo a mortalibus, quod vacua, ferri potest. Caeli studium, tam in omnibus mortalibus defixum, ostendit mortales totos animos ad aliquid intendere, non metam contingere. Perfectum aliquid et absolum, infinitas quoque, caeli rigor caeruleus non sunt: multo plus sunt et totum hominum esse, id est terram, radicitus convolvunt. Igitur caelum pulcrum est, sed species sua ut vera, alma sit necesse est. Nobis caelum iucundum gratumque est, quod eum rerum multitudine implemus. Saepe caelum intuemur quod nobis maximo solacio est, quia ita nobis nos ipsos, rerum naturam, Deum, si homines religiosi sumus, reconciliare possumus. Quod vere accidit ut contemplatio nostra memoriarum, imaginum, cogitationum plena est. Deliberabundi absentes non sumus, sed nobis praesentes in universo nostro, in ingenii altitudine vigilantes. Quoquo modo non animos vacui. Quod nostrum universum caelum continet. Igitur caelum per terram quam luce complet transit. Sed ipsum summa munditia, igitur album, ergo vacuum esset. Postremo quid caelum est? Caelum apertio est, hiatus est, domus illius quae humana vita dicitur est. Caelum nos procreari ad in potestate vivendum monet.
Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.