Album

ALBUM
traduzione
in latino di Rosa Elisa Giangoia

Computatrum meum specto. Minime vero monitorium, sed capsulam. Pulcherrima est. Tota alba est. Computatrum meum systemate interno quod Mac dicitur utitur. Mecum quaero cur mihi tam pulchrum sit. Postea meam parvam cathedram specto: alba quoque est. Meam lucernam: alba quoque ipsa est. Quoque rem meam novissimam cui nomen est iPod: alba est. Meum parvum ursae catulum textilem: albus quoque is est. Ab albo colore circumdor. Colores qui prope sunt, id est librorum et ceterarum rerum colores eminent et servantur. Albus color non tingit sed quiddam spatium creat. Si omnia alba essent, atrocia, suspicor. Sed alba spatium non capiunt, sed creant. Album spatium facit. Cur spatium non capit?, mecum quaesivi. Fortasse quod albus color terrenus non est, cui maculae non sunt, sed integer et semper purus est. Album albius esse non potest. Varietates et magnitudines albo non sunt. Album ipsum semper et solum est. Aut est aut non est. Sed etiam parvae albo differentiae sunt: est album eburneum (quod re vera color fuscus pallidissimus est) est album gelidum ( ut glacies) sed etiam album calidius est. Quae alba re vera ceteri pallidissimi colores sunt. Albo varietates non sunt. Compromissa non sunt. Album solum album est, nihil aliud esse potest. Tantum album est ut… non sit. Si vere album est, vere non est. Ita pingendi artifices qui Italica lingua Impressionisti dicuntur existimabant. Ille summus artifex cui nomen Van Gogh fuit in vicem an alba paries albo colore pingenda sit secum quaerebat.Alba paries albo picta non est. Ergo, magis res ad album nititur minus est. Spatium igitur creat. Immensum silentium audimus. Quod ipsum ut modorum intervallum audire possumus ut quae propositi incrementum intermittent, sine ullo exitu. Non mortuum sed fructuosum silentium esse potest. Ille summus artifex cui Kandinsky nomen est id nihil iuventutem esse, vel potius nihil quiddam ante principium, ante ortum scribit. In albo ipso igitur maximae potestates et facultates sunt. Si aliquid omnino non est, ergo ad creandum promptum est. Nobis testimonio sit alba pagina cui maxima ad atramenti maculam supra se sumendam copia est. Spatium ad creandum et ad gignendum est. Ad aliquid incipiendum color est. Sed igitur, si in itinere non videtur, sed rigidus ipse vacui color est, omnino inanis. Color pallidus ut larvalis, inhumanus, nullo modo defendendus. Exanimis, integer, frigidus, gelidus, mortuus, metus proprius (“pallescit” nam qui formidine afficitur). Nonnullis gentibus albus color funebris est. Tamen color est qui maximam dubitationem fert, maximam formidinem inicit. Nulla humana causa vel res in albo est. Omnis interpellatio id maculat, id foedat. Album ipsum absentiam ipsam significant: vox alba, alba praescriptio, albus victus…
Ergo album potestatum color est. Qui color hominibus pontes ad mortem, id est ad absentiam, vel ad novam mutatam vitam facit. Album transfigurationis color est. Si lintea alba sunt sine dubio munda sunt. Si sordida perspicua essent. Sed lintea etiam alba sunt ut vehementer lavanda sine decoloratione (et praesertim dealbatione!) sint. Praeterea lintea dealbanda sunt ut rursus induta et vitae apta sint.Album finium, transitus, delectus color est. Tam totum ipsum est ut unum ambiguum recipiat: album candidum an simpliciter album esse. Quae altera historia est…

Lascia un commento a questo articolo
  1. ahahahahah ha detto:

    non mi è servito a nienteeeeeeeeeeee!!!

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *