PyrobolusChartaceus vestimentum ad solem pandens est

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

“ Sic volsellis suspensa filis tensis ex altero ad alterum tabernaculi latus litterarum acta mestrua, dimidiati mensis, hebdomadalia vestimenta ad solem pandentia videntur”: sic incipiebat in primo exemplari litterarum actarum quae italica lingua “Letture” inscribitur, in remoto anno MCMXLVI “Litterarum actarum recognitio”, id est series brevium recensionum non librorum sed … litterarum actarum, scilicet. Litterarum actarum imago ut vestimenta ad solem pandentia igitur animi miram aciem comitatur: quae mundi vitaeque sententiam iudicandam, id est aestimandam ferunt. Locus interretialis PyroboliChartacei litterarum acta quae vitae mundique sententiam ostendere vult est. Necesse non est recordari officii

praecipui acti in terra nostra litterarum actis. Primis praeteriti saeculi annis et intra primum et secundum omnium gentium bellum loquendi et audiendi commercii, bonorum morum et sententiarum vivum et inquietum locum fuerunt. Vocabulum italicum “rivista”, id est latina lingua “litterarum acta” e verbo italico “rivedere”, id est latina lingua “iterum videre” oritur, igitur comparandi, existimandi, iudicandi officium dicit . Litterarumne acta etiam nunc valent? Si mundum perpendendi suo officio fidelia manent, nunc quoque semper valent. Praesertim hodie. Qua re se in vas in quo dissimilia stare possunt mutanda non sunt, ut saepe hodie accidit, quibus contra necesse est clavis aestimandi occulta, id est iudicandi vires et rationes, sit. Verum periculum litterarum actis, exempli gratia, est edere vel recensere quod generaliter virtutibus praeditum putatur. “Virtus” paulum dicit: necesse esset intellegere (et edic ere) quae virtutem faciunt, quae ipsa omnino neutra est. Litterarum acta incerta et vaga sola vasa sine sententiis et consiliis sunt. Virtutes eligere consultum est solum si pulchritudinis, artis, inter artem et vitam congruentiae, inter rationem et ingenii vim congruentiae certa est idea, quae etiam ad cum ceteris comunicandum et  disceptandum apta sit. Omnia litterarum acta valentes et vigentes e consiliis magnis et fortibus nascitur. Necesse non est edicta edere, sed  certe iudicandi vivam facultatem ad iudicia et consilia patefacienda aptam habere. Litterarum acta quibuslibet verbis et scriptis forum patens esse non potest. Quae facultas si enim potest videri larga optio, liberae mentis signum, re vera sic non est quod litterarum actorum ipsum consilium patefacere potest. Causa qua litterarum acta hodie iam esse non potest forum controversiis, vas diversis sententiis, interrete est. Diurnarii hodie non sola edendi facultas sunt. Si olim nuntius, notitia e diurnariis solis perveniebant, hodie etiam interreti favente, nuntii e numerosis fontibus veniunt: igitur fora patentes non desunt, quod interrete (fortuna nostra!) valla abolevit. Qua de causa contra litterarum acta ‘neutra’, ‘patentes’ non valet. Rursus oritur litterarum acta ut consilium virorum doctorum, domus editoriae, sententiarum scholae, hominum qui suam communem de vita et mundo opinionem dicere velint.  Hodie necessariae sententiae, consilia firma, provisiones de litteris sunt; forsitan etiam ‘edicta’. Quam magis litterarum acta rem veram explanat, tam magis valebit, studio digna et utilia erit. Quam magis litterarum acta consilium indistinctum, ambiguum, omnibus sententiis patens praebet  quam minus valet. Aut, si valet, hoc accidit quod nonnulli auctores ipsi valent. Quod contrarium magnis litterarum actis ut omnium sententiarum officinis, quae sola valet, est.