Recordari
Ex Antonii Spadari chartula Rosa Elisa Giangoia vertit
Auctores magni, sine controversia magni, sunt. Poetae magni, ante quorum magnitudinem molestia quadam afficimur quod eorum ante vitam status nos non satisfacit sunt. Igitur animo grato eorum magnitudinem recognoscimus, sed simul, studio et officio, eis quod alieni et peregrini a nostra de mundi sententia sunt decedimus. Quos igitur relinquimus. Sed iterum dico: non quia magni sint aut contra non sint, sed quod almum pontem inter eos et nos non creari intelligimus. Aut melius: pontem intelligimus sed eius fornicem nostro desiderio profundissimo , desiderio profundissimo nostra vita expresso non respondere intelligimus. Quispiam sibi satisfacit, in promptu est. Sed ad poetas qui vere nos ultra nos ipsos ferunt neque ad eos nos ubi sumus invenientes certe redimus. Inter quos poetas mihi est ille Caesar Pavese. Qui in libro suo qui inscribitur Vivendi ars scripsit res vere
inveniri “per memorias quae nobis sunt. Quod recordari videre significat – nunc solum – primo”. Quae elocutio in caput meum ut securis cadit. Nihil faciendum est. Quae quam magni mihi ducenda est. Res, corpora per ambages effigies sumunt. Iuste recteque dicit. Tamen in his verborum viribus res intercidere videntur. In quibus verborum viribus res amittuntur. In multiplicis nescii, aegritudinum, memoriarum, cupiditatum, eruditionum et doctrinarum imaginibus dilabuntur. Mihi ille Pavese murmurat: agnoscenda non est rerum verarum copia, sed meae conscientiae implicationis. Ita in oratione paulo posteriori de carminibus quibusdam nondum scriptis ille Pavese iudicat in fabula “res futuras esse – si fient – non quod ita verum vult, sed quod ita intellectus iudicat”. Vera effigies imagini loco cedit, rerum verarum arcanum fabulae fictae. Illius Pavese voluntaria mors rerum verarum fiduciam gradatim reliquisse “nuntiatur”. Vera memoria nec cunae nec sepulcrum est. Si memoria solum e praeterito tempore venit et tempus praesens in suos labyrinthos usque ad vorandum mergit, res nova esse non potest. Vita infecta est. Cupiditas exstinguitur. Et enim ille Pavese “veram mirationem memoria non re nova fieri” dicendo pergit. Cognoscere, amare, vivere ad summum imagines interpretare significat. Ille Pavese, qui magnus auctor est, in re vera tramam quae in hominis conscientia expergiscitur legit quam lumine praeteriti temporis quod assequi non possumus etiamsi semper vivum, id est pueritiae tempus, describit explicatque. Magni momenti imaginibus et effigibus pueritiae reperta fabulosa et prima esse recte dicit. Tamen, nostra sententia, ecce vera quaestio: si ille Pavese recte pueritiam verum thesaurum esse, contra eius praesentium momentum non ita bene intelligit. Iter- decretorium- quod ille facere non potest in pueritia non solum praeteriti temporis momentum sed etiam futuri temporis vim recognoscere est. Ille Pavese videtur non posse recognoscere pueritiae statum primum non solum esse terram in quam reverti ad vera intellegenda et locum ad se confugendum, sed locum rei verae mysterium cognoscendi, potestatem cognoscendi ut “primo”nec semper et solum ”iterum”, ad suis verbis utendum. Sed contra ille Pavese “ad ante vera sensus claudendos” hortatur et sibi satisfaciendum illis rebus quae e conscientia in se ipsa clausa emergunt. Praecipuum studium mihi recordando consuetudine dicto non est. Memoria quae mihi significat “memoria viva” est, quae, exempli gratia, in dicendi genere ad sacros libros pertinente et liturgico “libellus memorialis” nec “memoria” de hoc quod accidit dicitur. Quod si accidit neque amplius est oblivisci oportet. Quin potius necesse non est quod iam evanuit. Quae quodam modo vivunt recordamur. Caput est hanc eorum vitam non infuscare vitam veram, futurum, consilium quod nunc de vita mea facio, sed omnia mea sensus redundantia vivificare. Libellus memorialis scilicet temporis praeteriti factum nunc actuosum fieri significat. In libello memoriale factum commonefactum cuius fructi nunc praesto sunt non ut colum, sed ut experientia viva et pulsans praesens fit. Tunc tempus summis capitibus retractatur, uno puncto temporis concrescit, praesente momento quod paeteriti temporis soni repercussionibus et ad futurum studiis, sed se ipso semper manente, vivit. Id est vita. Igitur recordari non res solita tristis et desiderii plena est, sed impetus vehemens qui e tergo venit. Interdum etiam ex abrupto.
Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.