E…Altamirae uris

E Mauricii Cotronae cartha Rosa Elisa Giangoia vertit

Abhinc XV milia annorum, in spelunca Sandaquito XXX km. distante, homo (an homines?) carbone ocraque vel haematite sumptis facere quod antea numquam fecerat incipit, quod ad vivendum ei necessarium non erat: in cuniculi ducenta metra longi laqueari fera mammalia et hominum manus pingere incipit. Quod maxima cura sua ipsa operae faciendae potestate efficit: naturalibus murorum ad crassitudinem rerum effingendam circuitibus usus est; colores ad luminum umbrarumque rationem conficiendam iunxit; miram formarum verarum accurationem non per ambages animalium effigies persecutus est; ad musculos vere pingendos variis coloribus usus est; partium status ut ex inferiore loco omnia apta et congruentia essent studio efficit. Figurarum congruentiae, moles, magnitudines, proiecturae et colores veri vivique sunt itaque natura picti ut digni sint qui omnium aetatum maximis tabulis pictis et imaginibus comparentur. Cui viro magnum ingenium et pulchritudinis elegantiae notitia erat. Imaginum magna ars effecit ut qui eas anno MDCCCLXXX reppererant adulteratores – sed postea in integrum restituiti- putati essent. Creare artificiosa artisque plena nobis iam usitatum et solitum est, sed si nos ex hoc nostro tempore sevocamus et initium primum mente fingimus, cum homines facere etiam quod ad vitam gerendam necessarium non erat, id est alimentum ad alendum quaerere, contra tempestates presidiis uti, propagari inceperunt, quam mirum Altamirae artificis opus fuerit intellegere possumus. Seditiosum, ad incendium concitandum. Ad excogitandum inveniendumque acutum. In Altamirae uros cogitationis vi incumbere, est igitur ut Hispanicam sibi in nitroglycerae receptaculo accendere. Quod sufficit temporis paululum cogitare ut multae rerum coniunctiones in mentes nobis veniant: primae artium historiae lineae, hominum natura, ille clarus doctus cui nomen Carolus Darwin fuit et doctrina sua qua sensim omnia fierent et perficerentur, hominum historia et aetas pristina paene ultra memoriae aevum, processus notionis fines et vis, pulchritudo, ars et praecepta, uniuscuiusque omniumque insciens animus, corpus et anima. Quae omnia in pauca conferta et dilucide explicata in duobus postulatis stant: quid ille homo in Almamirae speluncis fecit? Et cur?
Quibus postulatis e XV milibus annorum respondere conamur.