Omnesne fictae et commenticiae narrationes itineraria sunt?

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

Guide turisticheCum profecturi sumus in peregrinam regionem in qua numquam antea fuimus, haec nobis semper extranea et domestica simul est. Quam regionem petimus si nobis grata est et grata est si nobis par similisque est: scimus nos eo loco bene mansuros vel eam regionem videndi cupidi sumus. Videndi cupiditas intervallum et discrepantiam animadvertit, sed contra nos ad appropinquandum impellit quod in re quae nos allicit nostri aliquid invenimus, aliquid quod nobis est vel quod cupimus esse vel habere. Igitur itinere faciendo nos melius cognoscimus et simul nos in novum spatium immittimus. Ad iter faciendum itineraio uti possumus. Qui in estranea regionem iturus est saepe minimum libellum aspicit vel itinerarium evolvit. Vere itinerarium numquam verum iter esse potest. Haud dubie

nobis gratum esset in tavernam librariam ire ad dimidii orbis terrarum itineraia evolvenda! Quod mente iter fingere, animo concipere, sed non vere iter facere significat. Quod fortasse cupiditatem alere, videndi vel cognoscendi studium habere et similitudinem animo percipere significat. Ceterum nemo (vel prope) cum in estranea regionem it itinerarii omnes locos nimia diligentia sequitur. Itinerarium ut lineamentum itineri quod semper vias novas et miras eligit utile est. Si ad iter faciendum itinerario utimur hoc intellegere possumus: omnes libri, omnes narrationes, omnes fabulae, omnia carmina itineraria essere possunt. Litterae naturis suis ipsis  itineraria sunt. Vel melius ita dicendum est: non sunt libri pulchri et magni momenti ad legendum qui etiam itineraria non sint. Quod melius nobis intellegendum est. Librum legens quid facio? Haud dubie non quod fit cum vas vel calamum aspicio accidit. In librum quem lego me mergo, in eum ineo. Sed quid facio? Verba lego. Nihil aliud? Ita non est: verba legens res intellego, immagine conspicio, animi affectibus afficior. Totum corpus meum trahitur in vitae statum qui interdum musculos quoque parvis saltibus et contractionibus movet. Non solum: legendo viam conficimus, iter facimus quo locum mutat, movetur. Postremo: nexus inter librum et legentem dissimillimus nexus inter rem et contemplatorem est: non nexus inter hominem et rem est, sed locum mobile quod iter intra librum facit. Legere semper iter facere est. Liber vere ipse est cum eius ut rei obliviscor et mihi lineamentum ad meum proprium iter faciendum fit. Liber suis verbis, suis locis, suis omissis, suis hiatibus itinerarium ad aliquid vere proprium et unicum exeriendum fit. Libro me trahente res magnas dum verba fluunt et nodus fit inter libri nexus, antecedentes libri paginas, meas memorias, meas cupiditates  paulatim coniungo. Omnia singula temporis legendi momenta intellegendi mutationem facit quod novorum prospectuum, memoriarum ad prospectum descriptarum, praesentium mutationum et futurarum expectationum maximam coniunctionem ponit. Ita legendo praeteritum et futurum tempus eodem in temporis praesens punctum ut conexuum rete sine intermissione vergunt. Cumulatis  et coniunctis opinionibus tam rerum altitudinem et magnitudinem sensibus nostris percipimus ut in mundo esse sentiamus. Libri omnes iidem sunt: paginae typis descriptae sunt. Liber ‘pulcher’ inter alios ut res non agnoscitur, sed quod nos ducere in itinere in mundum trahente potest…
Non est navis velox ut liber
ad nos in terras longinquas ducendos
neque equi veloces ut pagina
carminum quae exsultat…
(Aemilia Dickinson)

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *