Vivendi locus vel vivendi habitus
Rosa Elisa Giangoia vertit
Hoc anno BombaCarta in studio locorum in quibus vivimus versabitur.
Quid intellexistis? Veri simile est vos BombamCartam in studio aeris quo terra undique circumfunditur versaturam esse putavisse. Quin potius, forsitan etiam de aere, sed praecipued in studio locorum in quibus omnes homines (id est unusquisque nostrum) vitam suam degunt versari volumus.
Homo humana sua ipsa natura in moribus et in temporibus semper vivit, id est in contextu quocum societatis vinculo aperto vel tacito coniuctus est.
Exempli causa mare nomino. Mare est contextus dives rerum (pisces, algae, scopuli, aqua…) qui vitae locus piscibus algis ceterisque rebus fit. Igitur locus societas si iudicatur ad quem vel ad rem pertinens fit. Qui locus contra sine certo nomine manet, inanis, tenuis claususque in se ipso.
Quid ex hoc exemplo deducere possumus? Locus quidam (domus, silva, via, forum) vitae locus fit ut ad alium pro se vel ad sui ipsius partem spectat. De moribus temporibusque loqui de permutationibus, de commutationibus, de verborum inter nos, ceteros resque ponderibus loqui significat. Discrimen pro hominum necessitudinibus stat in loco qui vivendi disciplina est quae veram significationem sumit quod ad me pertinet et mihi ipsi maiorem sensum praebet.
Homini vivendi locus domus vel carcer esse potest, locus ad eum exaequandus vel ei formandus vel ab eo omnino domandus. Congruentia nostra cum loco in quo sumus quomodo nos in orbe terrarum sumus dicit. Studium ad concordiam inter nos et locum in quo sumus conquirendam uniuscuiusque humani ad habitandum laboris proprium est.
Locus in quo sumus habitus (britannico verbo habit) fit, habitus in quo vestis et consuetudinis notae sunt.
Quid commune vesti et consuetudini est? In primis quod uterque supra nos est, nobis apta et optime super nos expressa. Quae prima vestis et consuetudo vivendi vis est. The habit of being inscribuntur clarae mulieris auctoris Flannery O’ Connor epistulae. Litterate “vivendi consuetudo” significant. Sed hoc loco verba non tantum simpliciterque vivendi in hoc orbe terrarum consuetudinem significant, sed praecipuam proprietatem, indolem ad vivendum, ad degendam vitam nostram. Hoc verum ipsum domi esse est. Igitur vita ipsa vitae locus vel domus fit.
Igitur hoc anno incumbentes in mores et tempora, quod supra nos est, quod nos fingit et quod nos sine intermissione fingimus in animo considerare conabimur. In primis quod sumus.
Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.