Experientia et experimentum in vita agenda
(trad. di Rosa Elisa Giangoia)
Hoc tempore de experientia et de rerum periculum faciendo multi loquuntur. Ipse recens redux e menstrua in Caliphornia peregrinatione sum. Dicere me pulchrum experimentum fecisse vellem. Ita enim est. Quod si dico, me tantum oblectavisse dicere nolo. Cetera dicere volo. Ita est ut, quamvis multa de experientia et de esperimento dicantur, haec humanae vitae proprietates re vera in ruinae pericolo videantur.
Minime necessarium rerum periculum facere hodie esse videtur: quod non solum auctoritatis et sapientiae fons non putatur, cuius in locum status fictus (vel potius status ficti falsa imago) succedere videtur, sine tempore et sine aetate, ubi quocumque temporis puncto eligere quod volumus et postea nostro arbitrio omnia permutare possumus. Multa multis nostris temporibus ad tempus est: praesertim opus et amor. Omnia mutabilia (etiam mutanda) sunt: status in quo nos omnia tenere et substituere posse putamus. Ipse quod in Caliphornia vixi delere non possum, si veram experientiam illic feci. Experimento facto, hodie omnes semper et quoquo modo reverti posse putant: solum tentamen est. Nihil vestigia relinquere videtur: simulatio rem veram vincit, quod magis potest et minus in aleam dat. Tamen quod quidam dominari putat irritum facit, inane et vanum fit. Contra Caliphornia in me viva est.
Certum est, res vera subdola est neque nos a vulneribus et a malis animorum motibus tuetur. Ita est ut hominem cognoscere vel, magis etiam, amare. Sed solum si nobis rem veram regendam non esse accipimus, aliquid huius rei verae, idest vitae, intellegere possumus. Experimentum verum numquam est quod facere volumus, rationibus et temporibus nostris, sed quod nos vincit et admiratione afficit. In quo mersi sumus, vitae locus ipse. Experimentum igitur, sententia mea addendum est, non est summa animorum motuum qui ex rebus vel casibus vel hominibus praesentibus nascuntur, qui ficti, id est simulati esse possent. Experimentum verum contra nos res intellegere et rerum vim et pondus quaerere et omnia existimare exigit. Quod etiam in litterarum et dicendi artis esperimento magni momenti et ponderis est.
Ut litterae et dicendi ars de quibus in BombaCarta inter nos loquimur, immutabiles et stabiles, potentes vere modum vivendi vitam permutandi sint necesse est.
Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.