De terra terraeque visceribus

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

Cum de terra cogito de humi manipolo, de terra atro castaneo colore in primis cogito. Haud dubie de terra Senensi usto colore. Puer coloribus aqua et oleo dilutis pingebam. Me valde movebat praesertim terrae coloris nomen. Dicine simpliciter castaneus color non poterat? Numquam quis color castaneus sit omnino intellexi. Ne intellexi quidem utrum mihi gratus sit an non. Manifestum mihi est nunc me brevem tunicam laneam castaneo colore induere. Profecto si terrae colorem dicimus blandissimum verbum, revocans omnibus notum sed iam nullis oculis perspectum, nisi in florum vasculis in podiis positis. Nobis qui in civitatibus vivimus terra arenato, asphalto, lamellis tapetisque substituta est. Nam quis etiam in terra ambulat?
Postea, cum ibam ad tubulos emendos, addebam… terram Senensem. Quem colorem meae pauperae effigendi artis historiae cognitiones illustrabant. Numquam tunc Senenses colores, cretas nunc mihi contra consuetissimas, videram. Concludebam quoque addens ustam. Quae ustio me in rubrum igneum immergebat. Imaginandi vis ante oculos meos totam urbem Senam flagrans proponebat. Totus rogus. Igitur cum apud colorum venditoris mensam dicebam: “Dac mihi terrae Senensis ustae tubulum”, res epica in animo meo effingebatur. Cotidie ad emendum terrae Senensis ustae aliquantum volebam. Oculi mei instrumentum meum novissimum cui nomen anglico sermone iPod Touch est aspiciunt et orbis terrarum imaginem album occupare intelligo. Omnino castaneus non est: viridis et caeruleus est. Vero pulcher est! Quod tamen terram existimare non possum. Quod sidus, non terra est. Terra aliud est. Cur? Nobis Terra, ut ipsa Terra vere sit, ex intima parte, non ex extrinseca, adspicenda est. Quod mihi in animo meo considerandum reputo. Quod efficit ut terram proximum directumque contactum postulare intelligam. Terram contemplari non possumus: aut intus sumus aut supra deambulamus. Recte dicit ille clarus italicus poeta cui nomen est Vincentius Cardarelli qui in carmine suo quod Pueritiae meae memoriae inscribitur sic canit: Terra aestate stuppea et usta, ferventissima et languida, vento marino maculata, aratorum cantu, cicadarum cantu maestitia affecta. Terra bacchica, contra, vindemiae sonis saltationibusque. Vera terra Octobris ludis. Ecce regio mea.
Terra altae familiaritatis signum est: meae carnis caro osque ossium meorum est. Quacum necessitudo intima mihi naturaliter est etiam quod me in re quae me facit esse monet. Mihi in mentem occurrit de verbis quae in libro qui Genesis inscribitur legi: tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae…(2,7).
Quae sub terra sunt? Sunt etiam mei pars quae sub terra sunt? Inferius solum meandrorum tenebricosorum, forsitan haud conscii animi, naturalium appetitum, omnium rerum tectarum imago est (etiam cum de illa doctrina quam anglico verbo underground dicimus aliquid occultum submersumque denotare volumus…). Quae omnia denique imaginibus subterraneis nobis commemorantur.
Mihi in mentem occurrit de re singulari: de ferrea metropolitana trahea. De expectatione et de itinere per urbis viscera, in inferis, raeda ferreae metropolitanae traheae vectus. Urbs urbs est. Firma. Fluida.Vaporis plena. Ubicumque perpetuus corporum motus. Secundum itinera et per cubicula supra et infra per fauces, per cellas ascendentes et scalas se moventes. Quae omnino sequentes in tenebras procedimus. In tenebras lucis quam hodie neon dicimus lacerationibus infractas. In quibus tenebris curruum ferratorum agmen velox currit ut dicit ille clarus italicus auctor cui nomen Ioseph Culicchia est in libro suo qui Ambarabà inscribitur.
In lucida mora ferreae metropolitanae traheae viatores insequentem currum exspectant. Exspectatio ipsa canas vitas, pharis parcis collustratas permeat. Omnes se inter se non noscunt, igitur nemo loquitur.Omnes solum in exspectatione sunt: e cuniculo salutem, e exspectatione redemptionem. Qui homines sunt et quae faciunt? Primus manum ante oculos opponit. Secunda se respirantem sentit. Tertius barbam suam scabit. Quarta sacculum e materia quam nunc nylon dicimus factum praestringit. Quintus cum fasciculo in quo folia tabaci bacilli a nomine Marlboro contorta sunt ludit. Sexta machinam photographicam manu permulcet. Septimus digitum suum in suum ipsum nasum ponit. Octava duo crura servat. Nonus caput suum manu contingit. Decimus tre canes copula regit. Undecima labra sua tingit. Duodecimus cantica et modos e machina sua audit. Tertius decimus sudorem olet. Decima quarta in pavimentum oculos figit. Decimus quintus pedes suos manu fricat. Decimus sextus comam suam calamistrat. Decimus septimus horologium suum spectat. Decima octava quemdam mirum in modum ridentem aspicit. Undevicesima mirum in modum ridet. Vicesimus acta diurna legit (ibidem).
Ferreae metropolitanae traheae aequalitas non est, sed semper solum iter est, ut ipsa vera hominum vita est. Cui enim ne Adis dignitas quidem est, neque locorum infernorum a poeta italico Dante Alagherio descripta, neque locorum in quibus novi pauperes vitam degunt. Ferrea metropolitana trahea nobis vitam esse ostendit indigentem salutis, quae solum e parte exteriore caeci tubi, vitae in se ipsa clausae et in suos ipsos maeandros labyrinthosque signum, pervenire potest.
Homines aliquid e nigri cuniculi foramine exspectant. Sub terra vera dignitas solum alio pervenire potest et solum patefactione, id est necopinata fractura, lucis laceratione e fine, qui terra est, pervenienti.