Incipere

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit.

Quid viri magni ingenii proprium est? mentis acies? Sapientia? Doctrina? Veri perspicientia? Explicatio? Coniunctio et comprehensio? Existimo omnia vel saltem horum aliqua. Certe quidem nonnulla opposita. Exempli gratia: veri perspicientia et coniunctio comprehensioque, aut procreandi vis et via ratioque. Quae viri magni ingenii laudes sunt, partes quae ei sunt et quas tempore explicavit et quae ut sit qui ipse est efficiunt. Quod non ut quidam vir magni ingenii sit sufficit. Ut quidam magni ingenii vir vere sit ideae imaginesque necessariae sunt. Sed quae? Quae clarae et distinctae? Ita non est. Qui magni ingenii vir vere est ideis non distinctis et non omnino claris movetur. Quod magni ingenii vir est qui initium vivit et eo loco firme manet. Magni ingenii vir est ut homo qui aquam e fonte non ex epistomio haurit. Aqua e fonte  nullo ordine incompositeque erumpit. Magni ingenii vir est qui cogitando, agendo, creando, componendo, semper ad fontem manet, instabile aequilibrio.
Sed animum intendendum est ne initium confusioni perturbationique permiscetur. Initium est illud temporis punctum quod X dici potest, quod forsitan animo fingere non possumus, quod perturbationem detinet et ordinis iter movet. Sed magni ingenii vir in illa lettera X vivit. Quod initium luminosum est: temporis punctum in quo eruptio et lux fiunt est…Magni ingenii vir est qui idea pemixta et luminosa invisetur. Qua idea cui forsitan verba apta et sententiae idoneae desunt cogitationibus suis movetur. Quae idea omnia quae ille vir agit movet et illustrat, interdum etiam pugnante sensu, sed semper manens permixta usque ad finem.
Quae experientia paucis delectis solum est? Ita non est. Potius quam de magni ingenii viro autem de rebus ingeniosis et subtilibus loquerer, quod aliud modum ad initii experientiam dicendam est. Initium factum non est, sed progressus, facinus. Exempli gratia: se filiolo augeri. Se filiolo augeri experientia tam subtilis et iucunda ut omnia mutetur est. Eruptio permixta et lucida est. Aliud exemplum: alicuius amore capi: amor res fontana quae vitae quam regit  imperat est. Aliud etiam exemplum: exsuscitatio. Renasci est illud temporis punctum quod somni chaos superat sed nondum est vigiliae ordinem, ad quod tamen omnia tensura sunt. Aliud novum exemplum: potionem cafaeam mane facere. Nonnullis rebus ad aliquid faciendum incipere initii fontanum saporem gustare significat, ubi gustare semper pregustare est. Etiam aliud novum exemplum: domo exire, praesertim primo mane, vel fenestras aperire. Qui soliti gestus sunt, sed ingenio plenissimi, domesticam institutionem e mundi universi institutione dividunt. Cuius initii ingeniosae experientiae locus domus limen vel proiectura  est. Quos diximus sunt omnes gestus qui inscientes ad universi mundi, rerum naturae initium spectant.
Ultimum exemplum: fabulam scribere. Narrationem excogitare aliud quam eam scribere est. Idaea, quamquam fascinator, inventum quod non opus non est. Cum narrationem confusis in mente idaeis  idescripturus es tum ille gestus verum initium est. Ita est ad pingendum, ad componendum…Si initii sensus deest, ars videnda umbra vel consuetudo fit et carminum vel narrationum verba comica vel ridicola fiunt. Necesse est artem, quod inventum est, ingeniosum gestum esse, ad universi mundi initium spectandi aptum.

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *