Ridere
Ex Andreae Mondae charta Rosa Elisa Giangoia vertit
Saepe rideo. Forsitan stultus sum, sed persaepe risum continere non possum. Tantis causis rideo quorum nunc non ridens recordari non possum. Ex more ita fit: valetudinem attendimus solum cum aegrotamus, felicitatem attendimus solum cum maesti sumus. Verum est risum semper rem necopinatam et improvisam esse: aliquid nobis risum concitat, ego non sum qui ridere statuo, aliud, vis mihi externa extraneaque me superat et me ad ridendum impellit. Fere ita ut morbus, ut amor est. Si mihi dicendum esset quid risus sit, vim dicerem, vim squassante, quae ex imo ad summum venit. Me e ventre sumit, interdum etiam e pedibus, per totum corpus ascendit ut electrica concussio usque ad id erempendum. Ego sum qui risu dissilit, denique mihi maxillae dolent et postea, necessarie, lacrimo, fleo ad confirmandum illud paradoxon quod dicit “flere e ridendo”: risus et fletus inter se intexuntur et nodum solvere difficile est. Antiquum lepidum dictum nuptias sine fletu neque exequias sine risu esse exprimit. Ille auctor Joseph Pontiggia notavit: “Ridere ad non flendum. Radix lepidae rei tragica.” , e quo dicto disceptatio inter comicum et tragicum (exempli gratia: in litteris Hebraicis, quot comici sunt?) oritur.
Sed nobis revertendum est ad risum, vim, roburem naturalem quae potitur hominibus, solis animalibus quae rident, quia cum et quod rideo meminisse conari volo. Rideo quod ante oculos meos aliquid novum et inopinatum (necopinata de quibus antea loquebar est) accidit quod non accideret: qui prolabitur et decidit, illud arienae corium, qui parieti vel fori allidit, comoedus qui risum non movet interdum (non semper) mihi risum movet…
Sed verum etiam adversum est: saepe rideo quod omnia optime se gerunt, ut apte necessarieque esset. Gnarus comoedus qui bene artem suam (difficillimam) exercet, qui modis tempibusque tangere scit locum aptum ad rictum et cor mea diducenda: quid mirius et altius est? Est solitum quod mihi risum movet: cum computatro meo decerto (ita semper est!) et confligo, pacem meam, patientiam meam, quietem meam, fidem meam, capillos meos, vitae meae annos amitto, omnia mea perdo, totum sanguinem meum usque ad mortem vomo…postea, ex abrupto, quis pervenit (techinicus, amicus computatri peritissimus, cui non est?), pervenit, rem evolvere incipit et mihi rem explanat; omnia facilia fiunt, computatrum meum animal fit mansuetum, eruditum, quod mea imperata facit et omnia naturaliter et simpliciter fiunt. Nunc os meum antea contractum distendo et rideo oculis meis, ore meo, voce mea…rideo, rideo ex animo, saepe usque ad lacrimas. Quod uxor mea et filius meus tam bene sciunt ut caveant ne me intueantur quod cachinna tollere possem.
Aut cum recubo: corpus meum depono, ossa mea sterno et, saepe, his meis gestibus, risus, non solum intimus, respondet. In quibus casis rideo quod omnia recte riteque fit, quod rerum originis sensum aspicio (maiorane vero dicturus sum?), quod video omnia sapere, omnia in effectu, omnia bona et apta esse. Quod cum accidit de morum disciplina, ante optima acta, benigna et benefica, tunc ita commotus perturbatusque me movent ut lacrimem, etiamsi forsitan eadem sentiendi vis sit quae me ad diversum sensum, specie oppositum, movet. Pulchritudo, probitas et humanitas mihi risum movent, sed gaudio. Semper commotus, semper motus est, quod moveor, pellor vi quam intellego me non esse, etiamsi mihi interiorem quam mihi me ipsum. Scribit ille auctor Chesterton: “Simplicior de homine veritas est animal inusitatum esse: inusitatus quod novus huic orbi terrarum […] unus, inter animalia omnia, bona risus insania quatitur; fere intellexisset rem universi arcanam quod universo ipso celare vellet.”
Quod intellexi cum vidi filium meum primis vitae mensibus sopitum risu commotum…cur puer paucis mensibus sopitus risu movetur? Arcanum. Quod de me dicendum est: universi arcanum legere, veritate vel pulchritudine pungi, transfodi mihi risum movet. Forsitan denuo malora dicturus sum, et igitur, ad concludendum, risum elationi et, contra, tenutati proximum esse dicerem. Convenio de prima parte non secunda huius philosophi anglici Thomas Hobbes locutionis: “Risus qui naturae motus omnibus notus est, e nostrae xcellentiae supra ceteros spectaculo oritur”. Risus naturae motus, ut dicere conatus sum, sed eum non e excellentiae, sed e inferioris condicionis sensu ori puto. Cum enim rideo gratiam illi homini, illi casui, illae rei qui mihi risum moverunt refero, quo munere maximo, illa hilaritatis plaga (motu!) quasi dignus non essem. Ceterum vocabula humor, “umorismo” italico sermone, id est lepos latino, humilitas omnia ex eodem verbo latino oriuntur: humus, terra, terra feconda. Risus, haec fera vis, robusta, contagiosa magis quam oscitatio, hominum proprium est (nomen Adam quoque e terra oritur), hominum qui humi manent. Magis terrae adheret magis caelum illis praecat, quod dicitur caelum homines laetos iuvare.
Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.