Articoli pubblicati in Editoriale in latino

De illuminando

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Etiam tam tarde evenit: / amor qui advenit, lux quae pervenit. / Reviviscis  et candelae ipsae fortasse inflammantur, / sidera accurrunt, somnia intrant ut aestus in cervical / exhalant calidos aëris  fluctus. / Etiam tam tarde corporis ossa fulgent / Et crastini diei pulvis spiritu  inflammatur. (Mark […]

Ansae vis

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit   Mente fingite vos ante ianuam vitream per se ipsa pandentem esse. Iam quid vobis faciendum sit scitis: ut pandatur vobis exspectandum est. Nihil vobis faciendum est: solum exspectare. Cuius pandendae cupiditas frangitur contra vitrum quod ipsum machinatione quadam quod vos optatis vobis nihil facientibus facit. Sed […]

Omnesne fictae et commenticiae narrationes itineraria sunt?

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Cum profecturi sumus in peregrinam regionem in qua numquam antea fuimus, haec nobis semper extranea et domestica simul est. Quam regionem petimus si nobis grata est et grata est si nobis par similisque est: scimus nos eo loco bene mansuros vel eam regionem videndi cupidi sumus. Videndi […]

Servire

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Servire verbum vi et natura sua  molestum est.  Forsitan nullo alio verbo tantae verbi vires sint, praesertim si substantiva nomina eadem verbi vi, id est munus, officium, ministerium, opera, famulatus, consideramus. Possitne verbum quod ritus significat, ut Italica lingua “servizi religiosi” et Anglica “services”, etiam latrinam significare? […]

Se exuere

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Hodie hortus solis luce fulget et arbores viridant. Flores quoque suis vividis coloribus micant. Hodie verior sententia videtur: “Considerate lilia agri quomodo crescunt; […] nec Salomon in omni gloria sua copertus est sicut unum ex istis.” (Mt, 6, 28-29) Flores et arbores ipsi ipsos non exuunt: deponere […]

Ridere

Ex Andreae Mondae charta Rosa Elisa Giangoia vertit  Saepe rideo. Forsitan stultus sum, sed persaepe risum continere non possum. Tantis causis rideo quorum nunc non ridens recordari non possum. Ex more ita fit: valetudinem attendimus solum cum aegrotamus, felicitatem attendimus solum cum maesti sumus. Verum est risum semper rem necopinatam et improvisam esse: aliquid nobis […]

Cadere

 Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Omnibus casibus communis ex “altiore” ad “humiliorem” locum transitus est, motus qui, etiamsi linea directa sit (animo nos ipsos humi “prostratos” fingamus), rectus semper et quoquo modo est. De “cadendo” dicere  ad superiorem locum semper remittit. Omnis casus remittit ad aliam sortem, praesertim nobis cadentibus magis idoneam […]