De illuminando

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

Etiam tam tarde evenit: / amor qui advenit, lux quae pervenit. / Reviviscis  et candelae ipsae fortasse inflammantur, / sidera accurrunt, somnia intrant ut aestus in cervical / exhalant calidos aëris  fluctus. / Etiam tam tarde corporis ossa fulgent / Et crastini diei pulvis spiritu  inflammatur. (Mark Strand, Lux quae venit).
Candelae, forsitan, ipsae inflammantur, sidera accurrunt, somnia in cervical intrant… quid accidit? Amor advenit, lux pervenit! Etiamsi tarde, ecce adventus nuntiatur! Immo: vivitur. Nihil faciendum, machinandum, discendum est. Etiam candelae ipsae ad adventum celebrandum inflammantur. Somnia in mente nostra non oriuntur sed ut aestus ex exstrinseco loco perveniunt super quae caput se ad quiescendum ponit. Sed hic dicitur de illo expergendi momento pretioso quod efficit ut nos mundo renascamur et mundum nobis ubi corporis labor labatur. Ecce pulvis illo momento illuminatur, immo inflammatur: iam non cinis vel reiecta est, sed illa ipsa pulvis quae inflammatur et illuminata se convertit, ut rerum originis momento, in spiritum. In quibus obscuris cubicolis ubi ago / dies spiritum intercludentes, ego erro quaerens fenestras. – Si una se panderet, / consolatione mea-. Sed fenestrae desunt / vel ego eas invenire nescio. / Sic melius, forsitan. Lux fortasse mihi novum cruciatum adducere posset. / Et postea quis scire posset quot nova nobis patefacerent. (Costantino Kavafis,  LXXV carmina)
Nostrae vitae circulus in se ipso non clauditur. Cui fenestrae sunt, ut domus parietes. Domus ita est quod intus bene agimus: bene vivimus quod spatium mansuefactum est. Sed spatium “mansuefaciendum”, familiare esse non posset, si ei fenestrae, aditus non essent. Solum domus cui fenestrae sint, quamquam parvae, vera domus esse potest. Quae aestate aperiendae sunt: calor, intolerabilis, efficit ut magnam veritatem intelligamus: si clausi in nobis ipsis maneremus, suffocaremur.  Quam terror fenestras in mensis Augusti calore non invenire. Suppressionis imago est. Quae suppressio interdum hominibus tolerabilis videtur. Sed quis posset? Qui, ut in hoc poetae Kavafis carmine, ne lux novum cruciatum adducere possit timet. Quo casu calida cubiculi clausi et caeci obscuritas fenestrae quae lucem, id est patefactionem afferre posset anteponenda videtur. Ita est, suppressio absurda, inhumana est. Contra humani sumus cum, ut poeta in primis versibus, aëris vel lucis instinctum experimur. In quo errore ad trepide quaerendum veritas alta de meo fato est.

Leggi i 2 commenti a questo articolo
  1. Antonio Spadaro ha detto:

    Fantastica, Rosa Elisa! Hai tradotto anche la poesia in latino!!!

  2. Rosa Elisa Giangoia ha detto:

    veramente non sono tanto soddisfatta perché non l’ho tradotta in metrica, ma non so ancora quale metro meglio si addica: ci sto studiando!

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *