Ansae vis

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

 
Mente fingite vos ante ianuam vitream per se ipsa pandentem esse. Iam quid vobis faciendum sit scitis: ut pandatur vobis exspectandum est. Nihil vobis faciendum est: solum exspectare. Cuius pandendae cupiditas frangitur contra vitrum quod ipsum machinatione quadam quod vos optatis vobis nihil facientibus facit. Sed saepe, quamvis hoc, praesertim qui ianuis per se ipsis pandentibus assuetus non est, ex se quaerit quid sibi faciendum sit, cum illic sit. Nonnulli manus suas ad vitrum quod repente vident se mire mirum in modum movere acerrime porrigunt

ianua se movente aliquid contra naturam est, aliquid incommodum afferens. Ipsum temporis punctum ad aperiendum necessarium interdum nobis longius videtur. Cur? Quod ianuae aperiendae sunt. Homini natura ipsa ianuae aperiendae sunt. Ad portas aperiendas ansam habere necesse est. Animo fingite ianuam ligneam omnino politam et cardinibus praeditam, sine ansa. Manifestum est ianuam impulsu aperiendam esse. Ianuae sunt ut aperiri possint. Iaunuae clausae naturae repugnantes, contra naturam sunt. Ansa confirmans est quod nobis nos illam ianuam natura ipsa sua aperire posse dicit. Ianua sine ansis nobis semper impedimento est: se aperire in machinationum ignotorum et ianuarum se moventium rotarum dentatarum complicatarum dicionem permittit. Ansa igitur magni momenti est quod nobis plena et probata sponte nostra rem veram et vere symbolicam ut ianuam aperire facere sinit. Est ansa quae nobis dubio et metu in ianua aperienda cum quid ultra sit nescimus gaudere sinit. Forsitan etiam occursus animi motus vel metus. Fingitisne animo magici castelli ianuam se per se ipsam aperientem? Arcani sensus, pulchri vel foedi, lente aperiendi beneficio, gestu consilio, voluntate vel etiam inconsiderantia effecto fruendus est. Sed beneficium necessarium est: aditus proximus subsultim deest. Praeterea ianua etiam lente aperiri potest vel lumen etiam aperiri potest… Ansa animum et arcanum, voluntatem et consilium servat; gestus aptissime dimetitur et mensuras facit. Vitae nostrae magna et gravia saepe tentanda sunt extra limen. Quod transire saltu non volontario rarius possumus.  Semper ansa quodam loco est… Verbis interdum hoc munus est: exsequi munera non ianuae sed ansae quae nobis ianuam aperire sinit aptissime dimetiendo poëtica arte quae sola efficere hoc scit. Verbum poëticum ansa arripienda non ad possidendam sed ad mundos aperiendos est.

Leggi i 3 commenti a questo articolo
  1. Angelo Pagan ha detto:

    Divertente, brava! Non ho fatto un confronto sinottico, ma una frase mi aveva colpito nell’originale (“L’uomo è strutturalmente fatto per aprire porte”) che non dice altrettando in traduzione (“Homini natura ipsa ianuae aperiendae sunt”), perché sposta il peso dall’uomo alle porte. Tradurre è proprio difficile! Grazie e buona domenica!

  2. Rosa Elisa Giangoia ha detto:

    Homo natura sua ipsa ad ianuas aperiendas creatus est ti sembra meglio?

  3. Angelo Pagan ha detto:

    Ehm… mi scuso… non avevo visto la tua risposta di tre mesi fa… Mi sembra migliore, perché sposta il centro sull’uomo. E togliere il riferimento alla “natura sua ipsa” (che è forse troppo), lasciando il “creatus” per esprimere la strutturalità? Non so, ci penso…

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *