Urbs

Nunc scribo postquam oculos meos  extra fenestram meam conieci. Quartum haec de urbe verba scribere conor et quotiescumque incepi antea oculos meos extra fenestram conieci. Cur hoc facio, e me quaero?
Ego scribo e interiore urbis parte, cubiculum meum domi cuiusdam  in interiore urbe est. Contra mihi inspiciendum extra fenestram est, ut si extra urbs essem et ego animi inflammationem illuc extra quaererem, ut si Roma extra esset et ego alio loco essem.
Aedem sacram Sancto Petro dicatam e finestra mea prospicio, sed antequam oculi mei usque ad tholum perveniant, duos homines, quorum solas formas perspicere possum, ad domus cuiusdam tectum struendum intendentes cerno. Illi in urbe sunt. Ego ubi sum?
Me cogitante oculi mei vagant in scriptorio meo ubi liber quidam stat. Qui The Secret of New York Revealed inscriptus est. Alia dicit, non quae vos pro certo ponitis. Non de secretissimo Eboraco Novo peregrinatoribus incognito, de tabernis et de locis ubi vita vera est hoc liber dicit. Sed de Eboraci Novi anima dicit hoc liber cuius ille Thomas  Howard qui illius clarissimi C. S. Lewis scripta curavit auctor est. Tunc animo alias urbes quas novi quod in quibusque totum mensem vixi fingo: Sanctum Franciscum, Neapolim, Genuam, Patavium, Augustam Taurinorum, Londinium, Lutetiam Parisiorum, Messanam. Omnes urbes meae. Quarum cuique anima est, quam descriptiones describere non possunt, quam nullum itinerarium adnotatum explanare potest, ad quam intelligendam contra maxima admixtio et vera corporis contagio necessariae sunt. Cuique urbi natura propria est, quae solum in necessitudinibus nota est. Igitur contra urbs locus qui coniunctiones patet, societates conficit est.
Quomodo hoc facit? In primis cum posita et defixa in radicibus meis sit, si illic, in quadam urbe defixae sunt. Si ego in quadam urbe natus sum, illa urbs hometown mea, id est mea natalis urbs fit.
Urbs natalis mea naturam meam format, me notat; ingenium et mores meos fingit, quid de vita sentiam constituit. Adducere me ad fugiendum vel ad manendum atque adeo potest
Si in maxima urbe nascor, fugere in parvum pagum forsitan cupiam, si contra in vico, in tumultuosam urbem fugere cupiam.
In agresti vico nasci, necessitudinem cum humo, cognationes et usus certos et angustos habere, necesse esse scire ad discendum et ad comparandum labore et industria victum longe ire postulat.
Ruri nasci in animo semper alia loca habere, quod pondus (mihi ad victum comparandum proficiscendum est!) , sed etiam liberatio (proficiscor!) est postulat.
In urbe nasci contra necessitudinem cum itineribus, viis, officinis, tabernis, agribus consaeptis habere et scire te vitam tuam illic, in hoc locorum quibus vis non pulchritudine sed frequentia est reticolo,  agere posse postulat.
Cum urbem primum lustramus ab necessitatibus quae e frequentiis memoriisque nascunt alieni sumus. Tunc vel oritur aliquid quo nobis domi esse videatur (quamvis causam nesciamus) vel extranearum rerum fascinum animadvertimus: res nos quod ipsae pulchrae, non quod frequentes sunt percutiunt. Dum hoc sensus permanet, illa urbs numquam nostra erit.
Sed aliquid subito oriri potest et ergo illa urbs , si nostra natalis urbs non est, urbem electam fieri potest, ubi oculi nostri locos domesticos et ad subigendum faciles videre mirifice possunt. Intellegis non rerum alienarum pulchritudinem loci ignoti venustatem, sed maximum cum vita ipsa, oribus, itineribus, caelo ipso consensum te percuotere. Animadvertis illam urbem sponte sua tecum congruere. Tunc urbs locum ipsum necessitudinem esse, non solum contextum in quo ipsa necessitudo se esplicare (studio et humanitate, negotiis, ludis, etc.) potest ostendit.
Mihi quaestio prima occurrit: ubi sum si mihi ad urbem perspiciendam extra fenestram inspiciendum est? Ita est! Extra mihi inspiciendum est, quod mihi Roma contra intuenda est, facies mea efferenda est ad eam intuendam etiam si in intus ea sum. Ad eam intuendam mihi exire nocesse est, etiam si intus sum. Sum in media necessitudine patente quae me in orbem terrarum immittit.

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *