Concinnane an fera pulchritudo est?
Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit
Christophanus Johnson McCandless, alacer adulescens optimo genere natus, statim ut magna cum laude in doctorum Universitatis Atlantae studiorum numerum cooptatus est, ex omnium conspectu evolat et per Americana itinera suo proprio somno se recipit: Alaskam adipisci. Anni MCMXC aestas est. Chris noster viginti duos annos natus est. Cui adulescenti nihil deest, quod ei magna sentiendi vis et mens perspicax sunt. Igitur nihil ei sufficit, quod in se fert maximam alicuius rei faciendae necessitatem, quae eum ad omnia commoda, omnes certas rei cognitiones, etiam omnia corporea munera repudianda movet. Sua ipsa urbe omnibusque suis moribus relictis, Chris noster se in novam vitam in quam se ad contingendam rerum naturam mergere possit sine tutela vel certo presidio experiri vult.
Quae antea Joannem Krakauer ad librum scribendum et postea illum Sean Pen ad pelliculam motus signantem faciendam quae anglice Into the wild , id est In feris et desertis locis, inscribitur induxerunt. Ka. Mai anno MCMXCII, post quattuor dierum iter, cum fere XXX km e profectu per deserta lustraverat, postquam flumen Taklanikam sine ulla difficultate transiverat, ille Chris, qui sibi novum nomen Alex imposuerat, in solitariis et relictis castris antiquam longam raedam invenit. In quo suffugio lectulus, foculus et cetera vitae maxime necessaria, ab ignotis hominibus relictis, erant. Quibus rebus inflammatus alulescens scripsit: Nunc, postquam duos annos ambulavi, magna ultima fortuna mihi occurrit. Pugna progrediens ad falsum in interiore hominem necandum ut victor animi mei peregrinationem perficiam mihi est. Auctor cui nomen Krakauer est in libro suo haec verba, quae nobis optima videntur, comparans adulescentis Chris periculum cum multorum ceterorum periculo maxima integrae rerum naturae libidine incensorum scribit: Aliter atque auctores quibus nomina sunt Muir et Thoreau, McCandless noster in silvam ingressus est non tantum ad rerum naturam et orbem terrarum omnino secum in animo considerandos, sed contra ad animi sui naturam ipsam explorandam. Enim Chris noster naturam non ut locum suavissimae simplicitatis plenum et toto animo expetitum in quo errare adeo ut aberraret possit, fere in terra Elysium, putat. Qui feram naturam ad periculum faciendum, ad corporis et mentis curricula exercenda, ad se ipsum et suae vitae consilia exploranda eligit. Ex quibus rebus oritur fera pulchritudo qua Chris noster omnino fruitur. Duobus mensibus continenter pugnavit et simul animo menteque peregrinavit, coniunctus cum fera rerum natura, sine auxiliis suffugiisque vixit. Corpori solus victus a natura ipsa et animo cultus a libris datur, id est a verbis quae auctores clarissimi Lev Tolstoj et Boris Pasternak scripserunt, vel quae legere poterat in libro qui inscribitur De illius Huckleberry Finn casibus ab illo clarissimo Marcus Twain scripto et in altero libro inscripto Walden ab illo clarissimo Henrico David Thoreau scripto et praesertim quae Iacobus London scripsit. Mense Maio Alex, id est Chris noster, in ligno locum e libro qui Albus dens inscribitur electum incidit: Aeternitatis erat potens et impenetrabilis sapientia quae vitam, eius vanitatem et hominum nisus irridebat. Erat quod anglice dicitur Wild, id est loca fera et deserta, ferum Wild terrarum crudeliter gelidarum septentrionalium (p.19). Chris noster, cibo fortasse veneno infecto forte hausto, perit. Sed orbi terrarum eius extremus nuntius perlatus cum certus erat de proxima morte dicit: Mihi vita beata fuit pro qua Deo gratias ago. Valete et Deus vobis adsit!. Paulum antea in commentario suo prima admiratione captus – ut animo fingere possumus – scripserat: Miri mirtilli.
Possumus aleam dare absolutum et perfectum Chris nostri casum animo fingendi, certe, quod contra praesertim liberatur animi motus vi quam adulescens vivit, dicit et ostendit. Cuius iter non aegre ferendo, male tollerando et aspere sustinendo orbe terrarum eius sententiis incongruente, sed magna orbis terrarum qui pulcher videtur admiratione notatur. Ad quod impetum ostendendum commotum in res quae circa ei sunt pellicula motus signans ab auctore Seam Penn facta longe validior quam illius Krakauer liber est. Commemorare possumus Chris nostri animi ardorem commotum et gratum laudantis in pellicula pulchrum malum rubrum: Tu vere bonum es. Tu centies, millies melius quam quodvis alium malum quod edi es. Malum optimum es. Gustatu dulcius es. Naturalissimum es. Meorum oculorum pupilla es. Cuius animi motus vehemens et gravis nobis ostendit ei Alaskam non solum orbis terrarum regionem esse, se animi locum quod omnes petunt.
(Flores in imagine epilobi sunt)
Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.