Simulare

Ex Antonii Spadari chartula Rosa Elisa Giangoia vertit

SimularePossumusne nos nobis simulare? Potius: possumusne nos nobis ipsis simulare? Interrogatio notanda est, sed prima mihi in mentem occurrit. Me ceteris simulare posse manifestum est, ita videtur quide. Sed sibi ipsi? Respondendum esset ita non esse. Si ego alteri simulo significat me scire ut res sint, sed fingere volo alia esse. Dicendum igitur est ad simulandum necesse est ut res sint scire. Si ego nescio ut res sint ne fingere quidem possum. Certus sine eligendi potestate solum qui ut res sint nescit. Nescit et igitur ne simulare quidem potest. Aliud est sciendi simulare si nescitur: qua re scitur…nesciendi.  Igitur perfecte scitur ut res sint. Simulare igitur significat hominem intelligere, aptum esse ad sciendum ut res sint: cui satis non est quod vivit nihil agendo, sed scit quid accidat e quid sibi accidat. Homini praeteraea libertas est agendi ut res alio modo essent, ut res aliae essent ab eo quod est vel fuit. Mente contra concipere non potest posterum tempus futurum esse diversum quod etiam non est. Tempus futurum fingendum non est. Sed contra tam verum non est. Homo vere futurum animo providere potest. Non animo fingere omnino quod vere erit, sed coniecturas colligere et computationes ad futurum facere. Quod quoque magnum hominis magnitudinis argumentum est: non solum intelligit, sed etiam  futura contra spem esse imaginari potest.Simulandi facultas igitur dicit hominem ratione praeditum esse, orbem terrarum noscere, intelligere, providere scire, quod non est imaginari, liberum esse, fabulas narrare posse… Homo ita est quod ei fingendi facultas est. Homo qui fingere nescit, homo igitur non est. Qui fingere nolit vir probus est. Sed homo qui aegre fingeret vere non lepidus esset. In fingendi facultate (et facultatem exprimo) hominis iucunditatis pars est. Quae facultas quod tam tenuis periculi plena est. Cur? Quod inter vera et mea ea aliis ostendendi potestas transitum aperit. Quod non est sed cui essendi forma est ostendere simulare significat. Nihil luditur. Simulatio est speculum quod imaginem quae non est remittit. Quae sola facultas admirabile efficit ut sanus meus mundo usus sit. Sed nunc loquimur de ceterorum simulation etiam aliena. Sed ego? Ego mihi simulare possum? Sibi ipso simulare delirum continet: vera scire et eodem tempore nescire. Esset amplius quam “facere tamquam si” non esset. Est oblitterare velle. Est velut si ignorantia per se immunis morbus fieret. In nota paulum ante mortem suam scripta ille clarus auctor Petrus Victorius Tondelli dicit: “h. 4,15 quod mihi fatum dedit non fuit, ut putavissem, iter, vel forsitan, decursus ad ipsam summam scripturam et elatissimam simulationem”. Verba “elatissimam simulationem” deleta sunt et permutata in “litteras”. Postea prosequitur: “quam reditus fervens ad mei primi libri mundum”. Si vivitur in simulatione, quamvis elata, longe sumus e praesentia ferventi nostro ipso mundo. Simulatio deglutinationem inter meum verum mundum et eum intelligendi modum pro vita mea facit. Si ego mihi ipsi simularem alienam vitam viverem, viverem vitam imaginis quam ante speculum video, sed quae mea non est. Possibile est? Nescio. Ad quod approssimandum esse posse sed non perficere credo. Forsitan aequilibrium in illo illius clari poetae Iacobi Leopardi versu invenire possumus: “Ego mihi in mente mea simulo”. Ille Leopardi “sibi simulat”. In carmine suo qui inscribitur Infinitus saepes impedimento est extremum caelum videndo. Igitur poeta, sedens et admirans, in mente sua loca infinita, plus quam humana silentia, altissimam quietem simulat. Repagulum, obiex est solum initium creans ad “miranda” loca et silentia et quietem: infinita, plus quam humana, altissima. Efficiendi vis initium e fini et discessu sumit. Visio intima est, forsitan oculi semiclausi sunt. Animae “sibi fingendi”,  sibi infinitum fingedi necesse est. Ubi fingere alicuius rei imaginem animo concipere est, sine dubio. Sed mea maxime interest notare loci signum “in animo”. Ille Leopardi non “ego mihi fingo”, sed “ego in animo fingo” dicit. Id est in se ipso liberum locum ubi potest sibi fingere sine discessu a re vera quae ante eum est invenit. Qui etiam locus in quo nobis fingere possumus vitae maxima est: amor, infinitus, quod videre non possumus sed quod esse scimus quod animo nostro et mente nostra percipere possumus.

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *