Articoli pubblicati in Editoriale in latino

Navigare

 Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Quomodo scire ubi sim possum? Ad quod sciendum olim mihi circumspicere necesse erat, inspicere locum in caelo positum ultra quem videre non poteram. Ad locum petitum consequendum antea me ad praestitutam orbis partem vertere necesse erat. Intellegere ubi essem significabat me comparare cum caelo quod eodem tempore […]

Necare

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Quidam, auri inquisitor, cum socio suo, cui nomen Bill est, iter per immensam rigentem planitiem conficit. Ambo imbecilli et faticati, humeris utensilia et magni pretii metallum sustinentes, sunt. Alter cum crus sibi luxaverit auxilio petit ab altero qui contra abit et iter suum facere pergit. Boni Samaritani […]

Incipere

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit. Quid viri magni ingenii proprium est? mentis acies? Sapientia? Doctrina? Veri perspicientia? Explicatio? Coniunctio et comprehensio? Existimo omnia vel saltem horum aliqua. Certe quidem nonnulla opposita. Exempli gratia: veri perspicientia et coniunctio comprehensioque, aut procreandi vis et via ratioque. Quae viri magni ingenii laudes sunt, partes quae […]

Verborum voces

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Subiectum, praedicatum et complementum: haec sunt tria sententiae in qua vis insit firmamenta. Quorum firmamentorum verbum (id est ad verbum pertinens) unum, vere medium, est. Sententia non grammaticae, sed vitae res est. Sententiae vitae verae frusta sunt. Si dico: “Mamma emptum ivit” re vera sententiam dico, sed […]

Solem arripere

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Quomodo solem arripere possumus? Ad solem sumendum nos eius radiis obiectamus et plane inertes manemus. As solem sumendum nos sternimus, nos laxamus, aliquid expectamus, quamvis vere nihil expectare sciamus. Remissionis est status cui definitus finis est, quem autem nullo digito moto comprehendere possumus: se opportuno loco ponere […]

Pecuniam solvere

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Est nostri diei tempus quo in cuiusdam qui nobis aliquid donat oculos incidimus cuique nobis aliquid pro re accepta dandum est. Igitur tempus liberum non est, donandi, sed tempus quo qui dat se contra et quot accepturum esse vere scit. Tamen, quamvis hoc certum commercium intersit, quo […]

Aperire

Ex Antonii Spadari cartha Rosa Elisa Giangoia vertit Hodie mane, e somno sensim excitatus et quasi in cogitatione defixus, lente balnei forem aperui. Aquae in vultu et in corpore primus vere sensus qui nos cum mundo contingit est, quod calor differentiam cum cute sensibus subiectam fert. Aqua forsitan prima nos cum mundo differentia contingere facit. […]