Pecuniam solvere
Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit
Est nostri diei tempus quo in cuiusdam qui nobis aliquid donat oculos incidimus cuique nobis aliquid pro re accepta dandum est. Igitur tempus liberum non est, donandi, sed tempus quo qui dat se contra et quot accepturum esse vere scit. Tamen, quamvis hoc certum commercium intersit, quo manus ipsae momento se leviter stringant, duo homines se liberos esse sentiunt, etiam alius alio arridere aut non potest. Plerumque est mutuum oculorum commercium, cum nummorum vel tesserarum commercio.
Acquirendi, vel potius pecuniae rei emptae solvendae, tempus est. Vere res ante pecuniam solutam emitur. Intimum consilium fere est. Accidit cum in tabernam inimus et quid nobis sumendum sit statuimus. Quo tempore nos illam rem nobis comparamus quam animadvertimus nobis congruere, optata nostra aut, sincerius, usus nostros explere: nobis utilis est. Cum pecuniam solvimus, vere, iam nostra est. Si quis e manibus nostris eriperet, pecunia nondum soluta, furtum nobis factum esse animadverteremus
Cum pretium alicuius rei solvimus illius comparationis confirmationem publicam et pervulgatam quasi petimus. Tunc nummulos numerare, sacculum aperire, rationem subducere parvi cotidiani ritus facta sunt. Ritus perire nummariarum chartarum usu videtur, sed ita vere non est. Numerandi gestus perit, sed numeris argentariarum chartarum vel nomen nummariae chartae tesserae subscribere, quod gestus, si volumus vera dicere, etiam validior est: enim est nostrum ipsum signum relinquere, est ut pactum stipulari et nomen subscribere teste praesente, id est homine qui pecuniae custos est.
Si in animo nostro pro aliqua parva re (pane, libro, tunicula reticulata…) solvendi gestum reputamus complures oculorum curis vacuorum, re empta contentorum risuum, rem emptam videndi studii nexus invenimus, quae omnia ad arcam nummariam conveniunt et quae compensantur paucis verbis: “Gratis ago! Vale!”. In quo gestu inest altitudo inesplorata quae vincit res, animorum affectiones et expectationes, quas miscet in parvis gestibus et brevibus verbis quae magnam animi nostri partem patefaciunt. Ita ut carminum verba, quae interdum quasi portorium sunt ut quae vivimus tota nostra sint.
Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.