Necare

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

Quidam, auri inquisitor, cum socio suo, cui nomen Bill est, iter per immensam rigentem planitiem conficit. Ambo imbecilli et faticati, humeris utensilia et magni pretii metallum sustinentes, sunt. Alter cum crus sibi luxaverit auxilio petit ab altero qui contra abit et iter suum facere pergit. Boni Samaritani parabolae simile contra est. Ante virum saucium immensa dolenda tristitia  eum oppressura stat. Vir  intremiscit et pavescit, sed non consistit neque spem relictus dimittit. Animo suo fingit socium Bill processurum et postea mansurum esse.  Quod certum habebat ne vanus labor  esset neque mori mallet. Si vir “sodalicium” amittit mori mavult.
Interea lupi ululata tollentes per illam horrendam planitiem minaciter pererrant. Itinere suo vir alterius viri vestigia invenit. Postea nonnulla ossa videt. Socii Bill reliquiae a lupis relictae erant. Vir umbrae similis iter facere pergit imagine ficta ductus: mar et navis quae  per quaedam involucra atque integumenta post glaciem perspicit. Extremum est cum lupo item viribus exhausto certamen: extremum, tardum, anxium inter dua iam sine viribus corpora certamen est. Vir sine triumpho vicit.
Qua in fabula ab illo optimo auctore cui Jack Londono nomen est scripta et Vitae amor inscripta de vita de morte dicendo dicitur. Ille Bill socium saucium fato servaturo relinquit, ipse contra obviam mortis fatum it. Qua in fabula vere nemo neminem necat: ille Bill vita decedit, sed forsitan “deficit” a lupis devoratus dicendum esset; vir saucius contra lupum necat certamine inter viribus exhaustos quorum imago nobis solum necessariae cladis aerumnam reliquit. Tandem vitae amor qui subtilis sed fortis instinctus est vicit. Quae fabula nobis vere ostendit  mortem neci contrariam, immo aequale utrimque et congruens contrarium esse.
Cur? Quodam modo? Qua in fabula ab illo clarissimo auctore cui nomen Jack London est scripta moritur non necatur. Lupus ipse non necatur: solum specie, vere imbecillitate sua conficitur. Vir victurus lupum iam confectum necat. Aliquid vacuum et solutum intellegimus quod nobis necandi potestas non est, sed solum moriendi. Quae intelligentia tam terribilis quam  augusta est: si bene existimemus, vitae maiestatem ubi vulneri obnoxiam videatur valere dicere possimus. Non viribus deficiens – dico – sed vulneri obnoxia. Solum vita vulnerari potest, solum vita necari potest. Quo sensu potentialis necandi gestus vitae triumpho mentionem facit. Qua re necandi contrarium mors non vita est. In illa fabula inscripta Annus in iugo auctor cui nomen est Aemilius Lussu se militem Austriacum necaturum esse: hostis et nihilominus sponte necandus, sine dolore. Sed aliquid novi accidit. Ille Lussu scribit: “Certe scire eius vitam e voluntate mea penderet,  effecit ut dubitarem. Ante me vir erat. Vir! Vere vir! Oculos et oris lineamenta discernebam. […] Impetum facere in centum milites, vel mille, contra centum alios vel mille non idem est. Virum accipere, eum a reliquis disiungere et postea ei dicere “Ecce, consiste, ego te telo peto, te neco” non idem est. Omnino alterum est”. Quibus in verbis, cum narrator se illum virum necare posse intellegit, tunc alterius hominis vita totam vim vitalem suam et sanctitatem clamat. Tunc mortem pervicit. Alterius hominis os appellat et clamat, sine verborum strepitu, praeceptum: “Noli necare”.

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *