De introitu

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

Ingresso CalcaraCum de introitu cogito animo arborem fingo. Non de ianua vel de domus ostio cogito. De arbore contra altissimis defixo in terra radicibus cogito. Tunc statim me arborem non esse exulto. Arbores diligo, plane. Ante fenestram mihi est stirps socia mea in casibus et in sedis mutationibus quae etiam nunc…perstat quamquam saepe traslata. Ecce caput: ego arbor non sum, aeri circumfuso certo et societati antecedenti astrictus. Ego locum meum quaero, me moveo, in vitam, in orbem terrarum, in loca ineo. Ego eligo et ingredior. Ambulans me ipsum moventem sentio, viam ingredientem, paratum ad ingrediendum in omnia ante me patefacta.
Potestas ingrediendi in naturam et vitam et in loca precipua (domum, conclave ubi imagines se moventes videntur,cubiculum vel alium, aedem sacram, tabernam…) ostendit me ubi eam eligere posse: ego “in protestate vivo”, ut illaclarissima mulier poeta cui nomen Emilia Dickinson erat scribebat. Quae potestas ingrediendi in quendam locum extra quod sum est. Qui se intra omnia esse putat nec limina sentit, esse intra se solum ipsum, clausum in suo suffocato orbequem magnum percipit quod ego tumet, non quod spatium magnum sit periclitatur.
Contra natura et vita praesentes, introitu meo patentes, aditu meo faciles sunt.
Sed ad ingrediendum loca pervia, confinia, id est limina discernere scire nocesse est. Hominum vita semper domus, sed etiam semper limen est. Limen transitus difficilis locus inter nota et incognita, inter propria et aliena, inter domestica etpericulosa est. Limen non transimus si coniuntionem inter nos et spatium quod ante nos se pandit animadvertimus. Domusqua non bene accipior limen non transeo. Quod solum necessitate coactus facio, sed statim difficillime ago: ubi essenollem sum. Certe nobis dicendum non est postea etiam locum hinimicum familiarem fieri posse. Quod sine dubio fieri potest! Quod tamen, fere, facere conamur, si animadvertimus illum locum ulterius et alienum ut vi et natura amicum vel quia alienum sed incantator et fascinator nobis est. Quod delinimentum appellamus liminis ipsius, transitus qui nos maxime allicit sensus est. Vere scimus illecebrarum limen transire posset nos in alium vertere et penitus trasformare. Etiam si limen ad obtinemdum quod ultra est transimus semper nobis periculum vinci expugnando est. Liminis transitus periculum semper continet. Solum qui se in discrimen offerre scit limen transit. Sed introitus, quamvis agens gestus sit, etiam aliquid expectat. Limen non currendo, sed post paululam moram transitur. Vel semper paululam transitus moram animadvertens: lux mutat, odores quoque mutant, locorum etiam habitus…Ne dicamus de animis amicis et de amoribus.
Quibus sensibus fictis imagine vel signo repraesentatis etiam opera atque artificia saepe vivunt. Quod litterae, exempli causa, oratione prima et eius ornamentis verborum et sententiarum, ut ianua causa, urbs vetita, fines, locus desertus… Quod consequitur ex imaginum, translationum capacitate ad excitandum apta exque capacitate verborum poeticorum, quae ad significanda loca proxima vel invia apta sunt. Quae liminis et introitus transitus intellegentia immo operis atque artificiis universe creatur, ut melius dicamus. Introitus me agentem aliquid cuius consequentia omnia animo praecipere

nequeo. Quae etiam vitae bona descriptio est.

  • Anna Maria P.

    L’officina che parlava di “Ingresso” stavolta mi ha delusa. Troppo astratta, tirata per i capelli, a volte “fuori tema” (come avrei potuto scrivere sullo svolgimento di un alunno), specie quando si è parlato di arte. Qui, per es., il mio professore di disegno avrebbe parlato molto efficacemente dell’angoscia davanti al foglio bianco.
    Invece di tanti spezzoni di film sull’argomento (per di più poco fruibili, perché uno dopo l’altro, senza interruzione), avrei voluto esempi concreti: Abramo davanti all’ordine di partire, David nel duello con Golia, Pietro che si dichiara pronto a morire per Gesù e che si tira indietro quando è riconosciuto, C.S. Lewis davanti al matrimonio e poi alla malattia della moglie, ecc.
    Si potrebbe riprendere l’argomento, in autunno?
    eravamo in pochi, e si potrebbe proporre a ciascuno di portare un esempio.
    Grazie e buone vacanze!

    Anna Maria Palmieri
    P.S. – Può darsi che nel pomeriggio qualcosa di più concreto sia stato proposto (nel qual caso, chiedo scusa): io sono dovuta scappare via, dovevo cantare in coro ad un matrimonio di amici (che tra l’altro è stato magnifico, specialmente quando la sposa, con la sua lunga coda bianca, è andata al microfono a cantare il Magnificat).

  • Pistacchio Maria

    La prossima facciamola fare al tuo professore di disegno, magari gli diamo sette più