In perpetuo maris motu

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

Piegato dal ventoIn suo intimo sermone qui inscribitur Nostra consolationis necessitas ille Suetius auctor cui nomen Stig Dagermann est maxime perspicuus in disserendo videtur: “mortalium consolationis necessitas nullo modo expleri potest”. In optimis chartis ab illo Dagermann scriptis inopiae sensus contra flagrantis sed interdum vehementis cupiditatis alicuius rei maioris, consolationis scilicet faciei cava lineamenta semper est: “Nam fieri potest ut, dum in ora maritima ambulo, formidolosam aeternitatis meae vitae provocationem in perpetuo maris motu et in assidua venti vi repente intelligam”.

Ecce igitur experiendi aliquid facillimum et proximum, forsitan non omnino conscium, sed certe magnum et vividum imago. Poeta, in ora maritima ambulans, animo aeternitatem maris et ventorum motibus  continuis patefactam repente videt. Res vera rei cogitatione fictae, tam non subito manifestae quam acri et praecipuae remittit  Percontatio occurrit illius clarissimi Italici poetae cui nomen est Iacobus Leopardi qui in carmine suo quod Supra formosae feminae simulacrum in eiusdem sepulcro sculptum ex se quaerit: “Humana natura, cur, si fragilis vilisque, si pulvis umbraque es, altissima intelligis? Quamquam humana natura se caducam esse scit, altissima intelligit. In gravibus percontationibus cuiuspiam magnitudinis signum inest. Nostra cogitatio gravibus percontationibus vehementer incitata est: quid mortalem consolatione lenitum esse significat? Qua in re humanae vitae aeternitatis provocatio consistit? Quid eis rebus quae ab hac mea vita opto convenit, atque etiam quid in ipsius voti radice est? Quid me beatum facere potest?

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *