Ruber, rubra, rubrum.
RUBER, RUBRA, RUBRUM. Adiectivum coloratus, a, um latina lingua similer rubrum quam varium significat. Pariter Hispana lingua adiectivum tinto. Igitur summus color rubeus esse videtur. Cur? Rubea pigmenta natura promptissima esse videntur, sed contra color rubeus natura non sic faciliter ut color viridis aut caeruleus aut fuscus invenitur. Rubeus imperii sed etiam rerum novarum, imperatori et meretrici color est; martyrii et luxuriae color est. Quae ut cum animo omnia reputemus et consideremus efficiunt. Summus color est qui enitet, qui intermissionem designat., qui rem frangit.
Cur aliquid coloratum esse intellego? Quod eminet. Plerumque inter viam homines variis vestibus indutos esse non animadverto. Non sentio. Contra purpuratos et nitentes animadverto. Quid nitentius rubeo colore, qui flammae color est? “In rubeo colore ignis ipse expromitur”, scripsit ille Goethe. Quem colorem “in animi conscientia vitalissimum, vivacem et vivum esse” addit ille Kandinsky.
Ad summam unus color enitet et e recessu eminet, spatium incertum indistinctum et neutrum frangit. Color finit, efficit ut alium mihi dissimile cognoscam. Animum meum somno excitat et mihi dissimile cognoscere imperat. Rubeus ipse color, qui clarus et sonorus animum monet et somno excitat, nos iuvat omnia intellegere.
In colorem incidere non possumus: colorem intueri amare odisse possumus. Quem audire possumus. Color igitur solitudinem nostram frangit et alicuius rei praesentia gaudemus aut maeremus. Rubeum colorem praesertim neglegere non possumus, nisi forte eum alio colori diluemus, ut atri colori, qui eum mitigat et obtundit, immo vero eum extinguit. Nos non adiuvat ad colloquendum, ad conditiones agendas. Nisi forte sermo non colorum et sonorum consensus, sed contra variorum panniculorum mixtura ducitur.
Sed quid sermocinari, inter nos colloqui valet? Obtusum retusum et defectum intervallum inter nos invenire aut vivere in propinquis locis quibus colores vivaces acres et fulgentes sunt significat?
(traduzione in latino di Rosa Elisa Giangoia)
Non immaggini come sarei felice se fossi più bravo di te nelle lingue ma il mio mondo mi priva della conoscenza per mantenermi in uno stato di deficienza per meglio usarmi come consumatore. Chi come te conosce lo sconosciuto ha una grossa resposabilità nei riguardi di chi come me ha desiderio di abbracciare l’uovo primordiale e non ha le conoscenze per poterlo vedere