Luteum
(L’editoriale di BombaCarta nella traduzione latina di Rosa Elisa Giangoia)
Aliquot diebus ante cum amica mea loquebar. Tunica lanea reticulata rubra cum parva fascia lutea induta erat. Omnia ei aequa erant. Praesertim quod ei crines flavi et coloris candor sunt. Post aliquot temporis puncta non omnia optima esse, etiam si mihi quid discreparet clarum non esset intellexi. Non poteram oculos meos in frontem suam defigere. Postea ei dixi: – A te quaeso ut parvam fasciam tollas.- Sublata parva fascia, oculi mei suam faciem et speciem humanam reciperunt. Luteum in culpa erat. Luteum eam decebat, meliorem, sed etiam remotiorem, minus manifestam, quamvis fulgentiorem, faciebat. Oculus assidue intuendo defaticabatur. Color rubeus praeterea luteum calida nota addita excitabat. Contra luteum rubeum colorem inflammabat. Facile non erat tranquille et placide inter nos colloqui. Mihi videbatur opus esse coloris fusci parvo, sed id invenire mihi difficillimum erat.
Luteum igitur calefacit et incendit, sed etiam disiungit et obstruit. Sanctae orientalis ecclesiae imagines quibus aureum fundum est vitae hominum arcanum aeternum saepe faciunt. Aliquem Evangelii locum vel aliquam historiae sacrae fabulam sumunt quae extra spatium et tempus transferunt. Ita nonnulla opera musiva Byzantio genere facta. Luteum lucem repercutit et res igitur gravitatem et etiam veram naturam amittunt. Praeterea si verum minus ponderosum est minus stat. Luteum onus sed etiam altitudinem detrahit. Quo iudicio igitur levius est, repercutit oculos quos in loca quae si aeterna non essent, commenticia et solum specie micantia convertit. Luteum coloribus ad quos admovetur inter eterna et commenticia delectum facere iubet. Sed luteum etiam lucis coagulum est, quod illustrare sed etiam oculos praestringere potest. Exundat, coerceri non potest, in agrum invadere, se diffundere, immortalitatem parare vult, praesertim si luteum-aureum est. Nimbus hominum vultus in sanctorum numerum refert; nomen aureum tesseram qua pro pecunia utimur longe supremam facit, et ita semper est. Sed quod luteum-aureum ad aeternitatem tendit, ad solidum et certum infinitum summum facere, ad eum colore manifestum reddere nititur. Quo modo igitur luteum iter necessarium ad infinitum summum solidum et certum facere et rursus esse videtur.
Contra illecebra ad alia esse potest, ad saltum invitamentum, ut in carmine ab illo poeta italico Eugenio Montale qui Citra inscribitur scriptum est:
Cum olim e male causa ianua
inter areae arbores
nobis citrorum lutea apparent;
et cordum gelu dissolvitur
et in animam nostram obstrepunt
suos cantus
solaris splendoris aureae tubae.
Sed etiam luteum-viride est. Ad solum cogitandum repente lutei signa aegrotiora et sulphurea apparent. Si Christus aureum, Lucifer sulphur est: uterque gilvus. Invidia, ira, odium, asperitas, malevolentia: quae omnia gilva esse possunt. Contra flavus, vel potius fulvus vivendi color maximum gaudium et vivam alacritatem et laetum vigorem significat.
Sic luteum sua ipsa tabella pictoria esse intelligitur. Ex appropinquationibus, sed etiam magis ex mixturis significat usque ad nova significando: ex aeternitate (sic color aureus) ad asperitatem (sic viridis color) usque ad omnia benigne accipienda (sic rubeus color). Nos ad contextus vim, ad parvi momenti nos ipsos singulos putandos revocat. Ut fabulae personae, quae sine societatibus et humanis rebus obmutescunt. Ut ceterum unusquisque nostrum.
Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.