Viridis color

Traduzione in Latino dell’Editoriale a cura di Rosa Elisa Giangoia

Erba GarganoLaetae, aestuantis, madidae naturae viridis color est. Praeterita aestate fuit Foederatarum Americae civitatum meridie, in parva Georgiae urbe cui nomen Milledgeville est, olim ipsud regionis caput sed quem nunc non vehiculis publicis consequi possumus. Illae optimae mulieris quae multa optima scripsit, cui nomen Flannery O’ Connor, urbs natalis fuit. Cuius loci cum animo meo viriditatem fingo, eo naturam aestuantem et madidam illis Augusti mensis diebus in spectaculo magnopere fulgenti viridantique effingo. In mea memoria multi colores virides sunt, sed ille viridis redundans, aestuans madidusque, id est vivus, est. Meae memoriae omnes tinctae sunt viridibus coloribus, qui sole micant.

Vitae et vigoris viridis, igitur iuventae color; annos enim virides et artifices etiam in erbis dicere solemus. Si sanguinis color est rubrum, qui vitam micantem significant, viridis primae vitae viventis et vigentis color est. Est vitae ipsius ipse color. Viridis color summus est qui in aqua relucet. Tunc viridis color lucem micantem adipiscitur, ut in carmine suo optime scripsit ille Carolus Wojtyla etiam clarissimus poeta:Specta momento novae pluviae guttas:
Videsne ut in illis lucem suam in unum conglobet omnis viridis color
Veris foliarum…

Rei singularis veritas se aperit aspiciendo omnem veris viridem colorem in parva pluviae gutta, quae e suis finibus superfluere videtur: imago longe aptissima ad uniuscuiusque hominis intimam naturam describendam est. Ad dicendum, pro certo, humanum angorem solum in miraculis requiescere posse.Rei singularis veritas se aperit aspiciendo omnem veris viridem colorem in parva pluviae gutta, quae e suis finibus superfluere videtur: imago longe aptissima ad uniuscuiusque hominis intimam naturam describendam est. Ad dicendum, pro certo, humanum angorem solum in miraculis requiescere posse.

Igitur viridis color bonae valetudinis, nitoris, iuventutis signum est, quod haec ipsius vitae res propriae sunt. Viridis e verbo vir ducitur , quod verbum marem et eius vim significat. Sic ille optimus scriptor Tolkien Barbalberum, arborum pastorem, exprimit: “Ei erat corpus humanum, sed altius magis duplo, valde firmum longo capite et quasi sine collo, oculis lentis et magnis, sed magna penetrandi vi instructis, fuscis lucibus viridibus variatibus. Post pupulas videbatur esse maximus puteus saeculorum memoriis et longis, lentis et continuis cogitationibus plenus, sed in eius superficie huius aetatis res procedebant”. Quae verba personam in natura, in ipsa animantium vita serunt.

Igitur viridis perseverantiae et constantiae in vita lente pergenda et prosperae paradisiacaeque vitae ipsius fortunae: paradisius ex verborum originibus hortum valet. Vita in vita ipsa constantia est, maxima stabilitas in vitali statu est. Quam constantiam viridis color participat et significat, sed cum interiore alacri natura in qua luteum et caeruleum, ut dicebat ille optimus pictor Kandinsky, adsunt et semper efficiunt. Sed in natura saepe viridis cum fusco color admiscetur ex quo consequitur ut propria permutet:

Ecce rursus viride; antea vividum, postea maturum, postea etiam restinctum ut candela.
Solum Polonum in viridibus, in autumnis, in nivibus ruit.

Ut ille Summus Pontifex Karolus Wojtyla etiam poeta mirabiliter in carmine suo quod Stanislaus inscribitur dicit.

Igitur viridis est color alacris firmitatis, quae vivae arboris est: vivit et vivendo crescit et augetur.

Sed quousque viridis color sua potentia significandae vitae diuturnae et tacitae roboris pervenire poterit? Quousque viridis color oculos nostros omnino satiare poterit? Respondet ille Karolus Wojtyla in versibus suis qui Ripae silentio plenae inscribuntur:

Longinquae silentio rivae ut trans limen initium habent.
Quas ut avis non praetervolabis.
Tibi consistendum est ad semper altius inspiciendum
Donec animam a fundo avocare poteris.
Illuc nullum viride oculos saturabit.

Altitudo ubi nullum viride oculos satiat est. Forsitan fundus ipse servat vitam, quam sumere possumus sed, quod semper vividam, non consumere: est enim , ut ille poeta G.M. Hopkins dicit.

Quid igitur erit?

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *