Respondere

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

Immagine del profiloTelephonicum colloquium fit. Adsum! Quis? / Mihi iterum dic. Sed qua lingua locutus es? Ita non est, tu non es, non es homo quem nos responsurum volumus. Non est homo quem responsurum existimavissemus. Quoties hoc nobis accidit? Interdum quidem. Numerum erravimus. Machinatio, qua nostro verbo “adsum” notissimum verbum “salve” respondet, effringitur his versibus illius poetae cui nomen est Lucianus Luisi. Ita responsi vim intelligimus: cum erratum responsum accipimus.
Qui poeta colloquium telephonicum facit et etiam iterum facit. Et ego, ut commotus, incertus, mihi me fortasse nomen quod vollem congruentem vultui tam somniatum animo finxisse dico. Nescimus si homo ab eo quaesitus vere sit aut si tantum imago, coniectura, magni absurdi voti proiectio sit: telephonico colloquio amata non respondet. Si quis respondet illa non est. Numerum reficio, tento milies appellare tuum nomen in vacuo, sed fatigatior ad perseverandum et ad cogitandum sum. Tunc poeta vestes deponit, lectum petit, se usque ad oculos tegit ad animo fingendam mulierem quae non est: et ita / – liberus te fingedi- pergo te quaerere.


Et ita voti nostri vox saepe sub tegumenta, praeclusa et in tenebris, tacendo sibi satisfacit. Quae interdum nos etiam ad insane querendum in locum erratum ducit: te ubi non es quaero sciens te non invenire / (ut somniantes se vertunt ad Sirenum carmina diu nautae / Quod tu solum in hac re es: in meo quaerendo. Quod mulier solum in eius quaerendo est. Hic est magnus dolus: in amando inquisitionem quae solum se ipsam amat, spe destitutam. Vita est inquisitio solum si responsum quod suorum votorum proiectio non est expectat. Nobis necessaria est tanta patientia, tanta provida expectatio ne nobis somnia, inanes cogitationes omnes sensus tollant.
Quam dissimilius cum nobis vocis animum foventis et mentem illuminantis, iustae vocis, illius quae nostris spebus respondet, responsum audire accidit. Tunc iter quo tota vita nostra illi voci vivum responsum fit ingredimur. Etiamsi est nostra vox quae loquitur, quae colloquium quaerit, quae verbum “adsum” dicit, re vera haec vox tacitae appellationi quae nos e somnio excitat responsum necessarium est.

» Lettera in Versi dedicata a Luciano Luisi

1 commento a “Respondere”

  1. Paolo Pegoraro ha detto:

    Foto quanto mai azzeccata! :-)

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *