Aperire

Ex Antonii Spadari chartula Rosa Elisa Giangoia vertit

portaCum capsulam aperio quid mihi accidit? Video ante me corpus, “rem” inter alia. Sed cum incumbo  ad eam aperiendam inter manus meas dilabitur: quam si aperiendam aspicio res rei capsula, iam non res ipsa fit. Quis tandem tynni capsulam aut expectatae epistulae involucrum attente intuitus est? Aperire significat transire, inire, se deferre ad absentiam facturam finem necessarium esse scire. Capsula continentiam “retinet” et me ut patefactionem degustare possim “retardat”. Muneris integumentum fingendum nobis est. Quod aperiendi cupidissimi sumus, studiosissimi quia  integumentum id in inopinatum nobis mutat.  Aperiendi gestu tegumentum pretium novum adipiscitur. “Aperitivum” ad inopinatum iucundius gustandum fit. Quare suam ipsam pulchritudinem sibi parat (pulchra involucra, ianuas exornatas, confecturas comptas…): quod quae continentur celebranda sunt. In aperiendo igitur res necopinata semper est, etiam si animo nostro quid nos intus exspectat fingimus. Aperire  rei necopinatae spei se offerre significat. Animo nostro ianuam aperire, domus nostrae ostium quod cotidie aperimus  fingimus. Quod animo nostro temporis uno puncto fingimus nos aperire et alteram domum videre aut domum nostram sed dissimili ratione compositam. Quid accideret? Terror, pavor qui caput nostrum caperet et spiritum nostrum eriperet. Certum magna res inopinata esset! Tamen cum fatigati domus nostrae ostium aperimus certi locum quietum et “nostrum” invenire ubi quieti nos dare possumus, quod…invenimus, tunc intellegimus consuetudinem expergefacere nobis rei inopinatae sensum quod omnia nostra sunt ut relinquimus et praesertim …etiam sunt , ut cladis superstites… Si res necopinata, quocumque modo, non esset, aperire esset solum “appropinquare” ad aliquid, ad locum… inire. Si aperire “aperitivum” est, appropinquare esset “adiunctum”, sine fructu, fastidiosum, desidiosum, iners. Igitur aperiendi “totus” gestus vehementer imagine signoque repraesentans est: reliquum simpliciter “appropinquare”, “uti” est… Quod valet etiam si quid aperitur ad intus appropinquandum (horologium, machinamentum, corpus humanum in medico opere,…) igitur sine integumento. Ut nobis non esset rei inopinatae sensus tacitus quidem (et vel timoris et tremoris intimi ordinis fragilitate) antequam “secari” se pati. Fenestram aperire miro mundum etiam esse videre significat. Involucrum aperire miro explorare aliquid nobis a quodam dicendum esse significat. Pastae sarcinam aperire aliquid bonum ad me alendum aptum esse significat. Etiam solum paenulam cuidam dilecto demere nobis  rem inopinatam usus domesticioris esse significat. Donum ex charta expedire et confecturam aperire intellegere humanas res mihi gaudio etiam esse posse significat. Cum vera apertio est semper necessarie mundus universus pandens est. Aut barathrum.

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *