Colorum confinia

Mundum intueri homines videre et res videre valet.

Homines et res semper varii sunt. Igitur mundum videre colores videre valet. Sed haec alium super alium, alium in alio non variant. Machinae ad potionem coffeam parandam color ravus in roseo meae manus colore non variat. Color ravus ravus est et roseus color roseus est, etiam si rosea manus mea ad illum raveum sumendum cum eius rei forma se exaequanda est. Etiam duo corpora nuda quae appropinquant alium roseum alium nigrum alium varium manent. Praeterea, si color non sufficit, umbra ipsa quam alium in alium iacit dissimilitudinem efficit, quod colorum varietatem gignit.

Formae non colores se exaequant. Colores sonant et orbi terrarum suum ingenium et suam sanctitatem declarant. Si meis manibus roseis rubram cretam fingo, ipsa creta mearum manuum arbitrio formatur sed colorem non amittit, clariorem non fit. Color resistit, confinium aedificat, limitem ponit.

Motus minor non excitatur in hominis qui Foederatae septemtrionalis Americae civitates ab ora ad orientem spectanti usque ad alteram oram ad occidentem vergentem supervolat animo quam in animo hominis qui idem iter magna raeda motoria vectus faciat. Cum apud Montes Saxeos perveneris videbis rubrum colorem viridi succedere et postea, cum mediam Caliphorniam transgressus eris, viridem colorem rubri succedere et postea maris caeruleum videbis. Alte colorum varietates ita clarissimae non sunt.

Experiri colorum varietatem limitem et confinium experiri valet. Limitem experiri dissimilitudinibus gaudere valet, significationibus moveri. Sine discrepantia est solum quieta colorum varietas, sed etiam consuetudinis consensus. Quando ipsos colores non amplius cernimus? Cum ipsi consueti et soliti in vita nostra fiunt. Tunc concentus, vita ipsa, omnia fingit et miscet.

Tunc nobis dormiendum et quiescendum est, quod nihil oculos nostros graviter icit. Hoc summum hominum vitae est. Est quod mortalibus matrimonio multis ante annis iunctis accidit, qui sic implicati inter se sunt ut omnia communia et domestica sentiunt. Sine varietatibus dialogus, amor, amicitia et usus deficiunt. Solus casus incertus, caducus, semper contra hominum vitam fugax.

Vae varietati quae locum in perpetuum rei eiusdem naturae, indistinctae et vagae concedit. Vae inter homines usibus qui tantum coniunctiones sunt, qui intellegere inter homines dissimilitudines impediunt quamvis maximam concordiam cum ceteris optent. Tunc nullo pacto fieret quod Mary Oliver “gaudii aspersionem” appellavit. Enim..

ut esset in tota vita tua dies
cui ille gaudii aspersio non sit?

Sed aspersio semper macula est. Evidenter coloris.

(Traduzione in latino di Rosa Elisa Giangoia)