De aqua

Rosa Elisa Giangoia vertit

acquaObscura in nocte eram et e velivoli fenestrella prospectans  nihil aliud quam nigrum colorem heri vesperi videbam. Atqui sciebam sub me non nihil esse: aqua, multa aqua erat. Mare Atlanticum erat. Eboraco Novo Romam volabam et tam velociter suspensus in aere memoriam cursus maritimi per fretum Siculum in navigio repetebam, quod iter facilius, si verum dicere volo, erat. Praeteritum vesperum respexi cum mare maximis fluctibus exasperatum erat et, quamvis haud procul abesse a utraque ora maritima scirem, mihi in alto et  maximis fluctibus exasperato mari esse videbatur.  Volatus turba et aeris vacuum interdum tolerabilia quam fluctus vehemens sunt. Aqua vehemens esse scit quod solida ut terra et fluida pervadensque ut aer esse scit.
Et tamen benigna esse scit, corpus se lavaturum accipit, corpus nans movere scit. Ex aqua omnes nostrum sumus. E qua nos in loco lana obducto, dulci, ubi alimentum nobis sine labore et haud dubie  praebitur inesse discimus. Cum nascimur iter ab aqua ad aera vehemens est et pulmones nostri  ut ianua a ventorum turbine quassa se pandunt. E aqua ad vivendum in hoc orbe terrarum nobis egrediendum est.
Et tamen ad aquam redimus. Aqua nos remittit, nobis humorem et vitalem spiritum praebet. Sine aqua vita non est. Deserta, arida, sine aqua et sola terra quae nobis sine anima, dolens, solitaria, sine spiritu videtur. Aqua spiritus imago per partes est. Aqua baptismi materia est et animi rigenerationis imago semper fuit.
Ecce punctum: res quae magis, etiam magis quam aer frigidus, in animum nostrum vitam et rigenerationem inicit  est res ipsa quae multos pastorum et sedentarios populos terrere potest et terruit. De quibus aquis loquitur ille clarissimus italicus poeta cui Dantes Alagherius nomen est qui in sua Comoedia ineunte dicit:
E come quei che con lena affannata
uscito fuor del pelago a la riva
si volge a l’acqua perigliosa e guata,
così l’animo mio, ch’ancor fuggiva,
si volse a retro a rimirar lo passo
che non lasciò già mai persona viva.
Ecce aquae proprium, quae nos inducit ad existimandas vitales aquas interdum periculorum plenas. Interdum quod terret et maximum turbamentum proponit vitam donat. Quoquo modo ab aquis servati ut Moyses et populus Israeliticus ex Aegypto exiens sumus. Utcumque ab aquis semper servati sumus. Ad vivendum se cum mysterio fluido, lubrico, grato formidulosoque comparare necesse est. Etiam parva insula felix aqua superfusa postremo irrigata erit.
Ex aqua homo nascitur. Aqua vitam facit sed locus vitae ordinarius non est. Praesertim si in aqua manemus morimur. Ecce aquarum locorum proprium est ad vitam adducere; omnia semper generare potest, sed postea omnia ex se expellere et eicere debet. Qui se in aquam mergit, celeriter ab aqua emergere debet.
Aquae cognitio nobis quod statarium videtur movet. Sua irrumpendi vi et sua levi suavitate movere quod statarium videtur potest et vitae fluentis  fluidum ostendit. Quod fortasse vere scit qui aqua caret cum aquae necessitate cogitur. Quod enim nobis docet illa clarissima poetria Americana cui nomen Aemilia Dickinson est, cum canet:
Water, is taught by thirst.
Land – by the Ocean passed,
id est,
Sitis aquam docet.
Oceani peragrati Terram.