Somno solvi
Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit
Per feriarum tempus placide somno solvimur. Certae cotidianae rerum vices remittuntur et nos tempus nostrum quietius agimus. Quod me ad singulare momentum, nostri diei temporis pretiosum punctum, cogitandum adducit. Fortasse maximum, sed fortasse etiam minime conscium. Momentum quo mane oculos nostros patefacimus, id est cum somno solvimur.
Somno solvi iter, non actus est. Per tempus protenditur: mores, consuetudines, quae saepe tempus volunt, cuique sunt. In nonnullis casibus inest etiam ientaculum vel primus matutinus aer quem animadvertimus cum in viam descendimus vel fenestras aperimus. Iter non solum intimum est: habet lux, locus, cibus, aqua et aer.
Nonnulli e lecto cubiculari crepitaculi fragore excitati prosiliunt, alii quibus ingenitum crepitaculum est magis naturaliter expergiscuntur. Alter crepitaculo sonante et loquente in novum diem init, alter contra placidissimo silentio. Alter tumultuosae urbis murmures audit, alter contra primi matutini temporis quietem vix murmurantem capit. Semper noctu oculos claudimus magna fiducia de vita confisi et certissimi de expergefactione postero die, post noctem, tenebras, brevem vitam haud mentis suae compotem.
Et postea ad novam vitam expergiscimur. Quod temporis punctum magni pretii est. In quo nostrae vitae vera et ficta summa est. Mane nobis iam in lecto cubiculario nostro nuntiatur. In quo vitae nostrae proiectionem forsitan haud consciam, sed veram certamque, vivimus. Quomodo mane expergiscimur, igitur? Omnibus modis interrogatione vel consilio somno solvimur.
Altero casu dies noster sine certa rei cognitione incipit: in promptu eo quod erit vel nobis occurret sumus. Oculos etiam lippos aperire subitae rogationi confidere est: quid mihi hodie erit? Quid accidet? Quo casu dubitare (vel etiam timere et sollicitari), sive velle scire, sive mirari et aequo animo novam diem conspicere possumus.
Altero casu dies noster incipit in mundo standi studio, aliquid faciendi, fenestras aperiendi et mundo tacite vel magno cum sptrepitu dicendi se ad aliquid faciendum paratum esse, vel quod nobis in mente consilium certum opus faciendum in mente est, exempli gratia; sive quod totam vim rem quaerentem animadvertimus: aliquid faciendum vel unum vel plures homines inveniendos.
Interrogatio vel consilium semper illam fidem primam quae coniungit reviviscendi temporis punctum semiconscium cuius cursum dirigunt movent. A quo puncto poetae spiritus non abest. Cuius oblivium vitae efficiendi naturae oblivium significare potest. Forsitan feriae aestivae, sua vi permutandi, vitae nostrae nos ad recuperanda pretium et vim illius temporis puncti e quo totus dies noster oritur, illud bing beng quod nos ad procreandum inducit (et nobis nos creatos esse memorat) quod nos cotidie ad vitam revocat, adiuvare possunt. Verus poetae spiritus ipse est: somno universo mundo solvi.
Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.