Si a pellicula Hominum liberi inscripta incipere volumus…

E Damiani Garofali charta Rosa Elisa Giangoia vertit.

Children of MenQuid accideret si numquam in terra liberi nascerentur? Orbi terrarum nullum futurum tempus esset, solum praeteritum esset et historia moritura esset. Quod est argumentum praecipuum pulcherrimae pelliculae inscriptae Hominum liberi a gregis domino et philosopho Mexicano Alfonso Cuaròn editae ex eiusdem nominis fabula Romanica  a muliere Britannica cui nomen est Phyllis Dorothy James scripta. Ille Cuaròn nobis universum cinereum, iniquum, sine colore, tempore inter aetatem ad artes pertinentem et igniferum missile atomicum, ostendit. Quo loco sine altitudine agunt viri, in omnibus rebus machina motus signante fere semper manibus mota insecuti, ut belli testes essent, imaginibus ad futuri temporibus fidem addendam certis monumentis aptis ut sensus seclusus pareretur et veritatum  inopia augeretur. Vitae spes sola pelliculae ad meliora promittenda rima est, in itinere caeco, quo casus omnium vitas regit. Quae omnia nos ad bivium ducunt: tempus futurum ad nascendi notionem relatum et igitur ad spem, contra futurum tempus sine spe.


Igitur infecunditatis et spei argumentum nascendi argumentum planum facit. Ortus vitae primum tempus est, cum omnibus rebus origo est et omnia valet solum si bene tempori futuro convenit. Si nascendi notio irrita, igitur etiam futurum ipsum irritum facitur. Ortus orbem terrarum et hominum, ipsorum vel non implicatorum, vitam movet. Ut scribebat ille Villelmus Blake Omnia quae vivit non sola ipsa vivit. Quibus rebus nascitur inter parentes et liberos usus, in quo alii alios tam liberaliter et ingenue instituere volunt ut quam optimam vitam ducant. Quod degenerare potest, si liberi parentum qui iis tempus futurum suis expectationibus animo finxerunt opiniones fallunt. Ortus notio igitur arte ad futurum spei vincitur.
Sed futuri temporis notio coniungenda est tempori nunc vivendum, quo praesentes sunt complures res novae, ut infecunditas, migrationes, terror, naturae deformatio, iter ad unius dominatus in Europaeis regionibus. Temporis quod nunc vivimus non vera coscientia nobis res veras de orbe terrarium et de humanitate cuius virtutes cotidie in natura et civitatibus delemus  dicit. Crastinas dies infecundas et malas timere est ut videre dies quas vivimus inverecundas et hostiles. Primarum partium actor in pellicula inscripta Hominum liberi, cui nomen est  Theo, iam est vir iners, in spe praesentis et futuri temporis deceptus , sed fit fere Moyses ad quaerendam Terram Promissam cum mulierem servandi munus sumit, solam ventrem ferentem, et militibus non legitimis eam eripiendi pupam quam sperat futuram esse novae humanitatis exemplar, novum Iesum, infirmum et admodum inopem, qui in casa latrocinii et insidiarum tempore nascitur.
Futurum a illo claro scriptore anglico cui nomen est Georgius Orwell in suo libro 1984 inscripto antequam triginta sex annos descriptum hominibus eiusdem aetatis vere fictum videbatur. Eadem dicere non possumus de societate ab illo Cuaròn descripta, societas quae est solum ante viginti annos nostrae aetati, sed quae probabilis et trepida videtur. Londinii regnat dictatura quae advenas in custodiam habet et fila cum spinis erigit ad vim illatam defendendam. Londonium, generum et doctrinarum et scientiarum caput et compitum, ultima recedendi in medio solitario Europae timore perterritae loco statio animadvertitur. Circa castella et aditus magnis operibus praemunitos (qui nunc anglica lingua check-point dicti complures sunt) hominum multitudines, a illis qui omnia terrore et metu agi volunt turmis et nullius legis fautoribus qui armis destrictis orbem terrarum servare volunt excitatae in motu sunt. In pellicula de qua loquimur nonnulla ad aetatem nostram referenda sunt, ut advenarum recessus, qui nobis Guantanami infernum vel illos qui una falsa opinione coniuncti intercedunt monent. Qua in pellicula tempora nostra cum bellis in  Iraquia, in Palaestina et antea in Bosnia vera descripta sunt sed exitus mysticus et paene prout Christi doctrina postulat, in futuro tempore et in vita bene sperans est.
Non casu Londonii  in pellicula tyrannica et terribilia fiunt. Si maxima in litteris distopica exempla commemorare volumus ut illum scriptorem iam laudatum cui nomen Georgius Orwell est et illos quibus nomina Aldo Huxley, Rayus Bradbury, Antonius Burgess, Hebertus Georgius Wells, Iacobus Graham Ballard sunt, omnes anglicos, praeter illum Bradbury qui in Foederatis septemtrionalibus Americae civitatibus vivit, esse animadvertere possumus. Anglici quoque illi Ioannes Stuart Mill et Ieremias Bentham qui in saeculo XIX p.C.n.  vocabula distopiam vel cacotopiam invenerunt fuerunt, nedum ille Thomas More qui primus saeculo XVI verbo et notione quae contra commenticia sunt usus est. Anglia etiam regio est ubi antea secunda rerum ad artes pertinentium conversio oritur, cum populus qui maxime artibus inter saeculum XIV et saeculum XX vigebat  esset ubi antea divitiae artibus constructae in paucos congestae sunt et vulgus semper maior est. Quibus rebus clari scriptores supra laudati animo res terribiles et non commenticias de civitatibus mutaturis conceperunt.
Plerique libri non commenticii admonituri vel acerbi sunt et nostrae aetatis excerpta usque ad terribiles exitus ostendunt. Contra commenticiam rem igitur res non commenticia e nostrae aetatis vita oritur, sed animi intentionem in locum remotum et aetatem futuram tranfert. Nonnulla propria plerisque fabulis Romanicis non commenticiis saeculo XX compositis sunt. Semper est, exempli gratia, hominum societas ad dignitatum gradus pertinens, in qua inter civium ordines separationes  omnino immotae superari non possunt. Imperii praeconium et ad instituendos homines parata et apta ad rem publicam colendam cogunt homines, quibus persuasum est mores solos (vel optimos) esse et irrita omnia ad singillatim homines reputandos experimenta faciunt; etiam homines ad maximam multitudinem adiungunt, ut semper in societatibus superbe dominatis accidit. Civium vitis admodum invigilant custodes quos nhil fugit (Magnus frater) vel rei publicae administrationes vel ministri publici occulti qui civibus continenter invigilant et errata suppliciis, quae saepe corpora et animos tormentis dant multant. In omnium dierum vita numquam inter homines et naturam vinculum est, sed rebus ad artificia pertinentibus locus ita datur ut artium studia et doctrina et machinae hominibus imperent. Etiam spatium et tempus singulis hominibus irrita sunt, universo statu  diuturno.

Commemorare possumus illa clarissima verba quae Georgius Orwell noster scripsit in libro suo 1984 inscripto: Quivis praeteritum tempus inspiciat futurum inspicit, quivis nostram aetatem inspiciat praeteritam inspicit.

Lascia un commento a questo articolo

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *